# Amoenitates exoticae xvi

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CELSITUDINIS TUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xvi

Graecum; g velut gu Gallicum; ch velut x Graecum, vel ch Polonnicum sine attactu gutturis, sive ut gItalicum ante a; s interdum cum sibilo, interdum leniùs pronunciandum est, sicut 2 Polonicum sine accentu; Non suppetit hîc nobis duplex littera, qua diversitatem illam indicemus; unde in nominibus Persicis litteram- per ¶ & qj expressi, quae tamen paulò lenius efferenda erat per g Gallicum ante e & i. Per sj, more Belgico, exprimo & Arabicum & Persicum, quod Galli faciunt per ch, Angli per sb, Germani per sch. Voces Japonicae seo, sio, meo, mio &c. pronunciari velut una syllaba debent, subauditâ vocali, quae inseritur, adeoque paulò leniùs quàm si scribatur sio & mjo. Orthotoniam genti cuivis vernaculam accentibus & duplicatis vocalibus expressi; ex quibus productionem & brevitatem syllabarum assequi in proclivi est: hinc M(o) Baa legendum ut Graecumè, u ut, oo ut: &c. Moneo haec, ut exotica vocabula, à non Germanis & ἐτρογλατον lecta, genuinum praestent sonum, &, quod vulgò solet, in alia prorsus vocabula non degenerent.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
