# Amoenitates exoticae xvii

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CELSITUDINIS TUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xvii

In vocabulis Persicis syllabas ferè perinde est, an aan, oon vel pronunties, cum in eo Persarum Dialecti discrepent, velut in Girmaan Caramania, aasmoon coelum, oe Dsjchuun mundus, & sexcentis aliis. De mensuris, quibus passim in dimetiendo usus sum, brevissimè doceo: quòd per passus non intelligam geometricos illos, qui duplici gressu veniunt, sed simplices meos sive communes, quibus incedit vir staturae medioeris, vel mediocri paulò longioris, complectentes ad minimum pedes geometricos duos. Per parasangas quoque tantae longitudines & locorum distantiae intelligendae sunt, quarum 22 cum dimidiâ respondent uni gradui coelesti, sive milliaribus Germanicis 15. Sic praemonitum Lectorem valere ac scriptis meis favere jubeo. Dabam ex museo praedioli mei, Steinhoff dicti, in Comitatu Lippiaco, Anno Chr. MDCCXII. PerComplectens

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
