Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae xx
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO Persona Regis Persarum, Status hodierni Regni, ®iminis ratio in genere. ugustam Persicae Majestatis Aulam, mulitudine Purpuratorum, auro, divitiis &innumeris Regalis magnificentiae generibus fulgentem, ex vivo praesentique vultu descripturus, magni ausûs videor proinciam aggredi. Si enim consignandis rebus etiam haud magni momenti, scriptorem requirimus congeneris fori, ne historiae existimatio detrimentum ex peregrino genio orationis capiat; vix ego absolvendus temeritatis fuero, qui extra oleas facultatis meae, opus tam insolentis argumenti suscipio. Cujus equidem gravitate se deterreri tenuitas mea pateretur, si fas esset ex styli verecundiâ praesentissimam dimittere occasionem, quae Monarchici hujus theatri scenas recessusque omnes, &quicquid in iis memorabile ac à vulgi notitiâ remotum geritur, gratioso indultu perlustranda atque evolvenda exhibet. Accipe igitur Aulam, B. L., non quâ par est facundiâ, sed quantâ decet fide, per membra articulosque intime exponendam: Aulam inquam nostri aevi; sed, ut ab omni seculorum memoriâ, sive sub Monarchiâ Orbis, sive sub temporum sequiorum fatis illustrem, ita non minus sub recentiori SOPHORUM regimine felicem, floridam, pacificam, invictae hactenus potentiae, tremendam Orienti, ac toto orbe inclytam.