# Annalium fragmenta spuria 1-30

Ennius, Annalium fragmenta spuria, Lines 1-30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta-spuria/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/annalium-fragmenta-spuria/1

Vt primum tenebris abiectis inalbabat dies
Minerua domina hera
Carbasus alta uolat pandam ductura carinam
uestro sine nomine, uenti
saxo cere comminuit brum
Massili portabant iuuenes ad litora tanas
quem super ingens
Porta tonat caeli
trabes remis rostrata per altum
O multum ante alias infelix littera theta
Quod bonus et liber populus
Saturno sancte create
apud emporium in campo hostium pro moene
Quos omnes Erebo perhibent et nocte creatos
decessit Olympius antro
Albani muris Albam Longam cinxerunt
Horrida Romuleum certamina pango duellum
armis
Conditur Alba potens
Nascere quae populos terraque marique lacessas
Belli turbine praepropero, concussa tremiscent
Cuncta acres a te uires
in Roma Troia reuixsti
Dirius supplicium sceleris uiolentia poscit
Disperge hostes, distrahe, diduc, diuide, differ
Vndique multimodis consumitur anxia curis.
Omnibus inde locis ingens apparet imago
Tristitias; oculosque manusque ad sidera lassas
Protendunt exsecrando duci' facta reprendunt.
Poeni peruertentes omnia circumcursant.
Fuluiu' Nobilior strauit certamine crebro
Aetolos
Vim tua noluntas facit imperiosa uetando
Quem consul meruit, quom res bene gesta, triumphum.
Dispertit
Nequiquam. Reliquae carni nihil est animai
telo
Transfigit corpus
postumque tyranni
delicto Coclite
Apta dato signo loca torritis elephantis
multiplicant Romani funera late

---

Ennius, Annalium fragmenta spuria. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ENN%7Cspur%7C001.
