# Annalium fragmenta 1-33

Ennius, Annalium fragmenta, Lines 1-33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/1

Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum
somno leni placidoque reuinctus
uisus Homerus adesse poeta
O pietas animi
desunt riuos camposque remanant
terraque corpus
Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum
Oua parire solet genus pennis condecoratum,
Non animam. post inde uenit diuinitus pullis
Ipsa anima
memini me fiere pauom
Latos <per> populos res atque poemata nostra
clara cluebunt
Quom ueter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo
Doctus+que Anchisesque Venus quem pulcra dearum
Fari donauit, diuinum pectus habere
face uero quod tecum precibus pater orat
Transnauit cita per teneras caliginis auras
Constitit inde loci propter sos dia dearum
Est locus Hesperiam quam mortales perhibebant
Saturnia terra
Quam Prisci, casci populi, tenuere Latini
Saturno
Quem Caelus genuit
Cum +saeuo obsidio magnus Titanus premebat
Teque pater Tiberine tuo cum flumine sancto
Qui caelum uersat stellis fulgentibus aptum
Assaraco natus Capys optimus isque pium ex se
Anchisen generat
Quos homines quondam Laurentis terra recepit
Olli respondit rex Albai Longai
Accipe daque fidem foedusque feri bene firmum
Quom superum lumen nox intempesta teneret

---

Ennius, Annalium fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ENN%7Canna%7C001.
