# Annalium fragmenta 141-183-190

Ennius, Annalium fragmenta, Lines 141-183-190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/141

Circum sos quae sunt magnae gentes opulentae
Hac noctu filo pendebit Etruria tota
Postquam defessi sunt stare et spargere sese
Hastis ansatis, concurrunt undique telis
Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum
Olli de caelo laeuom dedit inclutus signum
Exin Tarquinium bona femina lauit et unxit
Prodinunt. famuli tum candida lumina lucent
Inde sibi memorat unum super esse laborem
Et qui se sperat Romae regnare Quadratae?
Romani scalis: summa nituntur opum ui
Volsculus perdidit Anxur
Nonis Iunis soli luna obstitit et nox
Septingenti sunt, paulo plus aut minus, anni
Augusto augurio postquam incluta condita Roma est
Moribus antiquis res stat Romana uirisque
Ciues Romani tunc facti sunt Campani
Quom nihil horridius umquam lex ulla iuberet
Inicit inritatus: tenet occasus, iuuat res
Bellum aequis manibus nox intempesta diremit
ansatas mittunt de turribus
Cogebant hostes lacrumantes ut misererent
Quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen
Quis potis ingentis oras euoluere belli
Nauos repertus homo, Graio patre, Graius homo, rex
Nomine Burrus uti memorant a stirpe supremo
Aio te Aeacida Romanos uincere posse
>ntus in occulto mussabat
Balantum pecudes quatit, omnes arma requirunt
Proletarius publicitus scutisque feroque
Ornatur ferro. muros urbemque forumque
Excubiis curant
+ decimo tamen induuolans secum abstulit hasta
Insigne
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
Fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,
Pinus proceras peruortunt: omne sonabat
Arbustum fremitu siluai frondosai.
qui antehac
Inuicti fuere uiri, pater optume Olympi,
Hos ego ui pugna uici uictusque sum ab isdem
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis:
Non cauponantes bellum sed belligerantes
Ferro, non auro uitam cernamus utrique.
Vosne uelit an me regnare era quidue ferat Fors
Virtute experiamur, et hoc simul accipe dictum:
Quorum uirtuti belli fortuna pepercit
Eorundem me libertati parcere certum est.
Dono - ducite - doque - uolentibus cum magnis dis.

---

Ennius, Annalium fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ENN%7Canna%7C001.
