Latin
Lines 191-194-246
Ennius, Annalium fragmenta 191-194-246
Not analysed yet
diui hoc audite parumper:
Vt pro Romano populo prognariter armis
Certando prudens animam de corpore mitto,
<Sic>
Aut animo superant atque asp ***rima
fera belli spernunt
stolidum genus Aeacidarum:
Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes
Quo uobis mentes, rectae quae stare solebant
Antehac, dementes sese flexere +uia
sed ego hic animo lamentor
Orator sine pace redit regique refert rem
Tum cum corde suo diuom pater atque hominum rex
Effatur
Vertitur interea caelum cum ingentibus signis
scripsere alii rem
Vorsibus quos olim Faunei uatesque canebant
[cum] neque Musarum scopulos
Nec dicti studiosus [quisquam erat] ante hunc
Nos ausi reserare
Nec quisquam sophiam, sapientia quae perhibetur,
In somnis uidit prius quam sam discere coepit
Quantis consiliis quantumque potesset in armis
Poeni soliti suos sacrificare puellos
Poeni stipendia pendunt
Appius indixit Carthaginiensibus bellum
Vrserat huc nauim conpulsam fluctibus pontus
Poste recumbite uestraque pectora pellite tonsis
Pone petunt, exim referunt ad pectora tonsas
Corpore tartarino prognata Paluda uirago
Cui par imber et ignis, spiritus et grauis terra
Sulpureas posuit spiramina Naris ad undas
longique cupressi
Stant rectis foliis et amaro corpore buxum
postquam Discordia taetra
Belli ferratos postes portasque refregit
Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti
Moenia concubia uigilesque repente cruentant
Marsa manus, Paeligna cohors, Vestina uirum uis
Dum censent terrere minis hortantur ibi sos
Inde Parum ********sim>ulabant
Non semper uostra euortit: nunc Iuppiter hac stat
Fortibus est fortuna uiris data
Hostem qui feriet (inquit) mi Carthaginiensis
Quisquis erit. cuiatis siet
Denique ui magna quadrupes, eques atque elephanti
Proiciunt sese
Alter nare cupit, alter pugnare paratust
Deducunt habiles gladios filo gracilento
Iuno Vesta Minerua Ceres Diana Venus Mars
Mercurius Iouis Neptunus Volcanus Apollo
Explorant Numidae, totam quatit ungula terram
legio +redditu +rumore +ruinas
Mox auferre domos populi rumore secundo
Russescunt frundes
quianam dictis nostris sententia flexa est?