# Fragmenta varia 20-28

Ennius, Fragmenta varia, Lines 20-28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/fragmenta-varia/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/fragmenta-varia/20

Nam uidebar somniare med ego esse mortuum
Frigori miscet calorem atque humori aritudinem
Aqua terra anima [et] sol
Terris gentis omnis peperit et resumit denuo
dat cibaria
quod gerit fruges, Ceres
terra corpus est, at mentis ignis est.
Istic est de sole sumptus ignis
isque totus mentis est
Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci uocant
Aerem, qui uentus est et nubes, imber postea,
Atque ex imbre frigus, uentus post fit, aer denuo.
Haec propter Iupiter sunt ista quae dico tibi,
Qua mortalis atque urbes beluasque omnis iuuat.
Proserpina

---

Ennius, Fragmenta varia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ENN%7Cuari%7C001.
