Latin · ~8 min
Lines 1.153-1.427
Ennius, Quintus Ennius (239 - 169 B.c.) 1.153-427
Not analysed yet
Fabiu Cunctatoris elogium
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Non enim rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
De Hannibale
. . . . mortalem summum fortuna repente
Reddidit, e summo regno ut famul infimus esset.
Liber X
Bellum Maoedonicum
Insece Musa manu Romanorum induperator
Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.
Egregie cordatus homo catus Aelius Sextus.
Charopi Epirotae pastor T. Quinctium adloquitur
Sollicitari te Tite sic noctesque diesque
******
O Tite si quid ego adiuero curamve levasso,
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid erit praemi ?
******
Ille vir haud magna cum re, set plenus fidei.
T. Quinctius ante pugnam ad Cynoscephalas
Aspectabat virtutem legionis suai,
Expectans si mussaret quae denique pausa
Pugnandi fieret aut duri finis laboris.
Liber XI
Quae neque Dardaniis campis potuere perire,
Nec cum capta capi, nec cum combusta cremari.
Liber XVII
Res gestae A.V. C. 572, 573
Concurrunt vel uti venti cum spiritus austri
Imbricitor aquiloque suo cum flamine contra
Indu mari magno fluctus extollere certant.
Liber XVIII
Pugna C. Aelii tribuni
Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno:
Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper obundantes hastas frangitque quatitque:
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
Nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.
De se ipso
Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini.
Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit Olimpia, nunc senio confectus quiescit.
Incertae Sedis Fragmenta
Moribus antiquis res stat Romana virisque.
Septingenti sunt paulo plus aut minus anni
Augusto augurio postquam inclita condita Roma est.
Et tum sic ut equus, qui de praesepibus fartus
Vincla suis magnis animis abrupit, et inde
Fert sese campi per caerula laetaque prata
Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam,
Spiritus ex anima calida spumas agit albas.