# Saturarum fragmenta 1-18

Ennius, Saturarum fragmenta, Lines 1-18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/saturarum-fragmenta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/saturarum-fragmenta/1

Malo hercle magno suo conuiuat sine modo
Dum quidquid, des celere
contemplor
Inde loci liquidas pilatasque aetheris oras
Restitant occurrunt obstant obstringillant obagitant
Enni poeta salue, qui mortalibus
Versus propinas flammeos medullitus.
Nam is non bene uult tibi, qui falso criminat
Apud te
testes sunt
Lati campi quos gerit Africa terra politos
neque ille triste quaeritat sinapi
Neque caepe maestum
Quippe sine cura laetus lautus cum aduenis
Infertis malis, expedito bracchio,
Alacer celsus, lupino expectans impetu,
Mox cum alterius abligurias bona,
Quid censes domino esse animi? pro diuum fidem
Ille tristis est dum cibum seruat, tu ridens uoras.
Hoc erit tibi argumentum semper in promptum situm:
Ne quid exspectes amicos quod tute agere possies.
Nam qui lepide postulat alterum frustrari
Quem frustratur frustra eum dicit frustra esse;
Nam qui sese frustrari quem frustra sentit,
Qui frustratur is frustra est si non ille est frustra.
Meum non est, ac si me canis memorderit
Numquam poetor nisi si podager
Subulo quondam marinas propter astabat plagas.
Propter stagna ubi lanigerum genus piscibus pascit
decem coclites quas montibus summis
Ripaeis fodere
Simia quam similis turpissima bestia nobis
Quaerunt in scirpo soliti quod dicere nodum

---

Ennius, Saturarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ENN%7Csatu%7C001.
