# Enn. opera 1-2

Ennodius, Enn. opera, 1 to 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/1

Quousque me iners diffidentia intra angustum patitur penetrale delitiscere? quousque nimia cautio terminos honesti timoris exsuperans dispendia opinionis, quae vitat, incurrit? usu enim rerum venit inter homines, ut quantum famae decerpitur per audaciam, superfluum non minus pereat per timorem. non enim debet notari velut avarae laudis adsumptor, non (ei) adscribi cupido affectatae devotionis ostentui, apud quem res obnoxia pudoris stimulis adacta conpletur, quia sicut in umbram cogit gloriae appetitus, oratione dum quaeritur, ita non reddere quod deberi noveris proximitatem noctis indicit. superflua scribere res iactantiae est: necessaria reticere contemptus . saepe vituperationis nostrae mater est doctoris occultata laudatio. dicat forsitan aliquis animo consulendi, quod operis pressa magnitudine exhausti macies ariscat ingenii et destituta dicendi valitudine garrulitas defectum mercetur ex copia: ceu si in alveum magni fluminis stillantis guttam fundas eloquii, nequaquam ad cursum proficis liquoris inpendio, et vix umorem parturit quod ad undas aptatur. sed aestimamus animo quae dicantur ad pretium meritum dictionis, et vena, quae est per naturam torrida, frequenter currit a themate: eloquentiae exilitas propositione pinguescit. saepe pro eorum meritis, quibus se mancipaverit oratio, dicenda tribuuntur, maxime si mera affectione laudando militet narraturus. tunc verborum abundantiam transmittit affectio, tunc amor suggerit quod negat ingenium. sancti Laurenti aliquatenus pro mea mediocritate bona dicturus plenum quidem laboris opus adgredior, sed plenum caritatis. facessat ergo formido venerando inimica proposito! fugitiva gloriae est mens subiecta terrori, clamante Paulo apostolo 'perfecta caritas foras mittit timorem ', hoc est dicere et indicio certo monstrare, quia non diligit qui pavescit. sine culpa vincitur oneris inmensitate, qui ad portandam sarcinam etsi inpar tamen devotus occurrit. His ita se habentibus festa nascentis anni cur non votivo sermone concelebrem? cur lucidi natalis exordium silentii foeditate dehonestem? marcida est sine sermone hilaritas et simulacrum maeroris occultare quod gaudeas et adflictionis imitatio vocem in laetitia non habere. ergo tibi, sancte pater, officii conscius verba non tribuam? libet tamen dicendi principia consecrationis tuae derivare de tempore et cum anni renascentis infantia florulenta, si valeo, dictione vernare: nunc cum terrae sucus per venas arentium virgultorum currit in germina et alvus sicci fomitis umore maritata turgiscit, cum in blandam lucem novelli praesegminis comae explicantur arboreae et omnis ramorum plectura diffunditur vel quae intra tunicam natura artaverat frondium decora solvuntur, cum avium cantilena comitur sapore modulato, cum vita segetum glebis sepulta hiemalibus quasi repagulis algoris emissa et tepore fota concipitur: nunc cum in cano flore spem fructuum metitur agricola, cum mutuis palmitum brachiis vinearum texitur aprica formositas et ante maturitatis tempus vultum frugiferum cultura conponit, dans venustatem falce domitrice et luxuriam infecundam ferro fructificante conpescens, cum profundi gurgitis rabies blandum transit in sibilum et enervata tepore ventorum ferocitas migrat in delicias navigantis, cum tutum est cymbam salo laxare et ancorarum morsus absolvere, dum fractura procellarum, quae navitas hactenus terrebant, invitat et per uda aequoris spatia somnum gubernantis admittit, cum colore distincta gemmato verni opibus prata ditescunt et in ordinatione summi pontificis naturae gaudium elementa testantur: tibi ergo, antistes, nunc non reddam quod aliis iam praestare didici, quem ad pontificalem apicem gravitas pudor pudicitia venustas adduxit, qui tot dotibus velut in acervum coactis canam dignitatem praesentis officii suscepisti, habens tantarum honestamenta virtutum, quantarum probatum singulae facerent species sacerdotem? taceo universitatis in electione tua consonantiam et discretarum nationum concordem sententiam non revolvo. statuat ista loco laudis, cui non suppetit quod possit praedicare de moribus. momentis enim plerumque incerti favoris aura popularis inpellitur et nescia examinis turba Quiritium, dum studiis rapitur, amat incognitos. in te libram tenuit qui petitionis tuae aut socium se praestitit aut auctorem. imperitae coetus multitudinis meritum tuum expendit lance perfecti et, dum in te ornamentorum varietas placet, quasi unus heres diversissimi fueris instituti, sic singuli hoc de claritate tua censebant sufficere quod probabant, quia bona omnia nequaquam omnibus nota esse potuerunt, et speciatim ad favorem sideris tui universos inlexeras, alteri ostendendo quod pius es, alteri quod severus, alteri quod bene adquisiti distributor patrimonii, alteri quod sciris recte parta servare. id studii sumpsit universitas, ut cum de proposita laude unusquisque vinceret, conlatione tamen in praeconiis tuis melioris tituli ab altero vinceretur.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
