Latin
196 to 198
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 196-198
Not analysed yet
XXXIX (EPIST. 2, 6). ENNODIVS POMERIO. Quousque tantum licebit absentiae? quousque fama nobilis epistularibus destituta conmerciis veterescet? nolo evadere opinionem temerarii, dummodo ad notitiam possim pervenire perfecti. volo esse paginarum praevius destinator, ut Gralliarum bona ad Italiam migrent sine ullo formae suae translata dispendio. an forsitan putabas te in quocumque loci delitiscere, quem scientiae lux longe positorum monstrabat aspectui? et nisi me in laudibus tuis domestica quidem relatio, sed per inperitiam sui pauper angustet et amplissima meritorum tuorum praeconia relatoris artet exilitas: utriusque bybliothecae fibula, perfectionis ex gemino latere venientis partes maximas momordisti ,procurando ut tali ingenium tuum saturitate pinguisceret. taceo summa in ecclesiam caelestis conlatum beneficii et dotibus sine humano adiutorio supernis instructum. recte enim hoc aestimatur venire de superis, quod inter homines nullo constat exemplo. sed haec melius secuturis vita comite censeo reservanda temporibus. ad illud venio, in quo me seiunctissimus instruxisti. quantum habuit praesentium portitoris sancti Felicis adsertio, in epistulis meis sine cura dictatis Romanam aequalitatem et Latiaris undae venam alumnus Rhodani perquirebas. sollicitus credo scrutator et diligens quid lima poliret invenit, dum per infabricata verba discurreret. nescimus qua quid mente homo legerit quod hac profert deliberatione sententiam? maxime cum scriptum sit ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus iudicis excepit tela severa notae. ergo etsi indigenas et inter studiorum suorum palestra versatos fulcit latinitas, mirum dictu, quod amat extraneos. periclum facere de eloquentiae pompa non debeo nec praesumo qualiter quis valeat experiri, cum professionem meam simplici sufficiat studere doctrinae. si me tamen quondam studiorum liberalium adhuc novitate gaudentem aliquis tali dente tetigisset, parassem vel quod ad excusationem esset idoneum vel quod non puderet obiectum. nunc vale, mi domine, et circa me ecclesiasticae magis disciplinae exerce fautorem. scribe vel manda, Melchisedech parentes quos habuerit, explanationem arcae, circumcisionis secretum et quae profeticis mysteriis includuntur. ista quae sunt saecularium schemata respuantur, caducis intenta persuasionibus ,telae similia Penelopeae.