Latin
2003 to 2012
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 2003-2012
Not analysed yet
CCCLVIII (EPIST. 7, 25). ENNODIVS SYMMACHO. MISSA PER IPSVM VRSVM. Lex desideriis scripta vix creditur; inpatiens rigidioris praecepti diligentia non iugiter dignum facit reprehensione quod libera est. redditur saepe amabilior de reatu, cum per effrenationem sortitur genium plus placendi: nam delictum suum quodam ipsius praesumptionis melle commendat. ego hac praefatione me tueor, quia ad epistolas primus adspiro. restat in potestate celsitudinis vestrae, si sustinere eligitis garrulum, non tacere et de originario Symmachiani fontis lacte me pascere. vale in Christo nostro, Romanae gentis nobilitas, et me iam ut clientem et famulum pro morum et naturae luce dignare. CCCLIX (EPIST. 7, 26). ENNODIVS AGNELLO. Pro voto meo produxistis epistolam, dum res nulla fuscatas nube purgatis. felicissima defensionis sorte adsumus innocentiae et dextro semper omine per se splendentibus usuram vocis inpendimus. facile eius lucem qui nitet adfirmas, nec deest sermo qui commodetur absolutis. sic de caballo promisso processistis adfatibus, quasi vobis aliquando obscena mentiendi fuisset adfectio. vere per animam meam facilius sacros crederem labi in hanc foveam posse pontifices. vitia maturos nesciunt, nisi quos primaevos inbuerint: infitiatio in hominibus nova non germinat. quicquid in moribus nostris est, et sequitur et praecessit. proinde valete, ostrum Latiaris eloquii, et mihi vicissitudinem amando restituite, illud providentes, ut pro conpensatione tarditatis dignus mihi munere vestro equus occurrat. CCCLX (EPIST. 7, 27). ENNODIVS PROBO. Eligo iacturam pudoris, ne subeam dedecus non amantis, sciens facilius sarciri posse frontis damna quam fidei. indoctum esse infelicitatis est, virtutes familiae vestrae odisse res criminis. potuimus disciplinis liberalibus defuisse non delinquentes: nulli sufficit, unde mores excuset. ego in amplitudine vestra tot coacervata epistolari sermone bona non venerer? ego non illud generis lumen amplificatum studiis et probitate suspiciam? videtur mihi non longe ab honestate desciscere, qui colit emendatos, dum creditur quicumque sectari posse quod diligit. proinde vale per gratiam dei et studium meum adprobans amantem tui amplifica muniis litterarum.