# Enn. opera 2013-2018

Ennodius, Enn. opera, 2013 to 2018. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/2013
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/2013

CCCLXI (EPIST. 7, 28). ENNODIVS ADEODATO PRESBYTERO. Voto meo obsequitur quae ministra ad vos scriptionis existit occasio. nam et praesentiae vice blanditur adloquium et promittit sibi de paginarum promulgatione quod exhibet, quia emendatissimi homines sicut derogari virtutibus suis aestimant, aliquos in diligentiae testimonio praevios extitisse, ita ignominiam reputant exempla neglegere. vixit inter sanctos viros ista communio, ut per intimi hominis providentiam nil noceret terrena sequestratio. par est, domine, ut et votum meum sequaris et formam. ergo salutans principe loco, ut mei memor sis deprecor, ut quod mihi per neglegentiam meam subtrahitur, divinae gratiae per vos suffragio conferatur. indico ergo non mentiens, nocte tertia a profectione mea ingratam mihi sanctam dominam meam Cynegiam apparuisse in ipso lucis exordio, et multum ab ea me de itineris properatione culpatum, quare etiam nullis versibus sepulchrum eius esset honoratum, non sub verborum lenitate conquestam. haec quidem ego non ad imaginem profeticae veritatis adcepi nec nocturnis forte inlusionibus operis mei sudore litavi, sed quia facile suadetur amantibus, debitum opus non laboravit exigere quae monebat. salva est dominae reverentia. versus quos direxi per diem iudicii te coniuro ut in pariete supra ad pedes scribi mox facias. gratum noveris et filio tuo futurum; vult enim merita illius multorum ore celebrari, sed in eo modo quo illos hic invenis. dominam meam Stephaniam et dominam Sabianam, sed et dominam Fadillam pro me saluta. si scripti fuerint, mox rescribe. domno papae dignare dicere, ut aliquid per diaconum Dioscorum de mea causa ordinet. quantum in festinatione veredarii potui, scripsi. domnum et fratrem Hormisdam satis pro me salutate, cui dicite ut clavem illam mittat. CCCLXII (EPIST. 7, 29). ENNODIVS BEATO. Non ego epistolam meam intra breves terminos Spartanae memor concinnationis includo nec formam tuam studio coacti sermonis inrideo. abest a me loqui pauca cum modicis: urbanorum est exiguis producta subtrahere et sine aliqua necessitate paginas, quales poscit hominum mensura, formare. quod in me de his, quae praefatus sum, subtile putaveris, festinatio non semper amica artis et casus exhibuit. magnum mihi est, si dederunt fortuita quod mireris. ergo causam scriptionis insinuo, quam tibi praelata salutatione commendo. digresso mihi urbe procul domnae meae Cynegiae occurrit admonitio, quare sepulchrum eius non honorassem laude ducti in carmen eloquii. quod quamvis reverentia viri ipsius fecerim, tractavi, quia quod radiat luce meritorum, stili ubertate celebrandum est. nam nec deus officium respuit imperiti et, contentus ipse quod tribuit, a rusticantibus verborum diademata non requirit. his ergo versibus scribendum epitafium destinavi. de quo quid sentiatur, sic pater tuus vivat et Roma te, quantum ad illa quae in ipsa reprehenduntur, non suum faciat, ut simpliciter et pure indices nec auribus meis aut sensui fuco mentitae gratiae blandiaris. non erubescas, etiam aliquibus, praecipue tamen dominae et merito domnae Barbarae paginam meam recensere, quia tecum locatur. opto tamen ut tantum tabella mea quantum spes tua sapiat, quae in cano flore et mea et parentum suorum, quamvis sint avara, et vota transgreditur. domnum Cethegum et domnam Blessillam sororem eius pro me saluta.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
