Latin
202 to 207
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 202-207
Not analysed yet
XLI (EPIST. 2, 8). ENNODIVS APOLLINARI. Pro voto militant desideriis propriis necessitates alienae, dum in gaudium nostrum aliquorum precibus exhibemus obsequium. quis non pretio propter se quaereret ,quod alteri sub hac occasione praestatur? debent mihi nunc perlatores praesentium debita mea et non solum me ad solutionem non pertrahunt, sed se fatentur obnoxios. non est incuriae quod raro a me scripta prorogantur: similia frequenter, ut nunc repperi, bona se subtrahunt. inveniant ergo huius benificii fructum, si me diligitis, portitores, qui sicut a me ea, quae erant obferenda, exegerunt, ita ad vos, ut opinor, de scriptionis conmercio optata perducunt. domine mi, salutationis obsequia restituens deum precor, ut haec vobis in bona constitutis valitudine porrigantur et reddatur ilico pagina, quae meam quaerat, vestram nuntiet sospitatem. XLII (EPIST. 2, 9). ENNODIVS OLYBRIO. Vix aliquando mihi ca quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum vestrarum ardore conceperam, eloquentiae divitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminaverat, adridentia labiis fluenta restinguerent. sed cur me ad votorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum vestrorum flumine pectus ardescit? ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde pervenit, et dum abundat in praesentia quod laetetur, magis superest quod requirat. nunc, confiteor, in litteris vestris superforaneam cautionem mei aestimator expavi, ubi dum secundis in altum loquellae vestrae portarentur vela proventibus et in obsequio militaret quidquid spirat. remigium vestris dicitis deesse conloquiis. non est licita veri diligentia sequestrata quam depingunt verba formido. remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuvantur inpulsu: his non eget cui secundam navigationem fecit conspiratio devota ventorum. sol facibus non iuvatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustravere collegia. domine, ut supra, honorem salutati exhibens precor, ut aput magnitudinem vestram studiorum meorum fructu non caream, postquam vobis quid cuperem non celavi, ut scriptionis operam, quam hactenus protulistis, stili frequentia vel ubertate pensetis.