# Enn. opera 2148-2172

Ennodius, Enn. opera, 2148 to 2172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/2148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/2148

CCCLXXXVIII (CARM. 1, 4). EPITHALAMIVM DICTVM MAXIMO V. S. PRAEFATIO. Annus sole novo teneras dum format aristas, Natura in thalamis orbe tepente sedet, Pingitur et vario mundus discrimine florum, Vna soli facies: gratia, cultus, amor. Arbuta vitali coalescunt uda vapore, Lignea concretus semina sucus alit. Erigitur genio tellus tumefacta marito, Torrida lascivis silva viret spoliis. Lactans cespitibus in nodum truditur herba, Vitea gemmatos brachia dant digitos. In rerum vultu lex iungit pronuba taedas: Aura poli ut sponsum germina cuncta facit. Ergo pari voto lux caelum flumina Nereus Montes prata ferae gaudia concipiunt. De te quod vernat sortitur, Maxime, mundus, Et naturalem dos tua comit opem, Cui sanguis census genius mens vota superstant Musarum primo fulta supercilio. Saecula te fidei monumentum nostra dederunt, Corporis et cordis virginitate parem. Vincentem meritis sponsam dat candida vita, Quae cum te superat, sic tibi palma venit. Huic niveis consors adridet flamma labellis, Alba verecundas spargit in ora notas. ALIO METRO. Adsit, oro, fons loquelae mente voce pectine Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia. Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus. Conterunt plebeia celsum saepe dicta verticem. ALIO METRO. Orbe captivo Venus alma fusis Dotibus florum per amoena ludens, Dum facit vernum pretio et micantis Sidere formae, Sprevit aurati decus omne pepli, Advenae pompam noluit metalli, Ditior cultu stetit effugato Sparsa capillos. Nobilis si quod bibit arte virus Lana, mentito potior colore, Die! ita algentis pelagi lapillos Nuda superstat. Fulserant raro sub hiante filo Pectoris gemmae in roseis papillis. Invidum membris dum negat amictum, Altera lux est. Proditum risit sine nube corpus, Carcere inrupto nituit serenum, Quodque servabal male tuta vestis, Panditur arte. Aliger laxo remeabat arcu, Marcidam damnans otiis faretram, Sanguine in nullo madefacta lentus Spicula gestans.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
