Latin
281 to 283
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 281-283
Not analysed yet
XLVIII (EPIST. 2, 13). ENNODIVS OLYBRIO. Ut tradit quaedam eloquentiae persona sublimis, lex est in epistulis neglegentia et auctorem genii artifex se praebet incuria. in quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor invenerit. caminis excocta fabrilibus verba non flagitat salutis suae nuntius et quaesitor alienae. melius si in his commerciis pura elocutionum fronte congredimur: diademata simplex conloquii cultus abiurat: epistularis communio si quando affectatum decorem fugit, obtinuit. sed magnitudinis vestrae dives et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit includi nec oris thesaurum quibuscumque artare confiniis: magnorum more fluminum riparum frena contemnit. nam dum conpositum velamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis militare significat, ad quae vel occasione perducta est. et nisi vobis quietis nostrae testimonio reipublicae gubernacula sentiremus fuisse conmissa et rem laboris vestri esse quidquid ubique disponitur, vel Italiae curam didicissemus unum pectus ingressam, paene vos sola putaremus paginalis stili cura et adsiduitate macerari. deo debentur haec munera, qui et amatorem scientiae sensum contulit et limam studiorum ad oris fabricam non negavit. non sic pernix aether acta nervis arundo proscindit, quemadmodum inventa ingenii vestri sermo describit. nulla languiscit obice, nullis tardatur obstaculis, fit pervia quaecumque se illi difficultas obtulerit et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum. hoc facis in merito negotium habuisse quod cupias. veritas est quodcumque pro veritate narratis. hinc cautis iudicibus non licet repugnare. minutissimi discussores opinionis lucrum aestimant, si sequantur quo pertrahit oratio inperiosa captivos. huic ego linguae, his opibus reverentiam, fateor, ad quam primus cucurri, debeo singularem. et opto esse plurima quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. sed quae iniunxistis de religiosis feminis Speciosa et germanis eius, male est animo quod inplere non potui. nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis aut pignoris. maxime quia in disiunctis civitatibus degunt. ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa quibus se viderent tempora protulerunt. ego ne magnitudinem vestram suspensam tenerem, scripta prorogavi; mox ad vos perveniet, si quid mandaverint, quod libeat indicari. nunc honorificentiam salutationis inpertiens rogo, ut mihi magis cum ecclesia sublimitas vestra si qua sunt agenda, conmittat, quia puto me in adfinium vestrarum causa vel matronae amici circa vos diligentiam pectoris non celasse.