Latin
293 to 294
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 293-294
Not analysed yet
Sed nunc, ut quidam fertur dixisse, 'quae quibus anteferam'? contra apostolum dicitis inpugnatores summi pontificis non auditos, qui caelestis mandati memores partem suam a consortio adulteri subduxerunt. hic non incesso ignorantiam, rimosam memoriam non accuso. nolo dicere quod profetae verba apostolo contulistis, quia novi et ipsos apostolos recte vocitari, quos missos esse non nego. David enim dicit: 'furem videbas et currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas'. deinde quis se de illa vestra enodem faciat quaestione, qua dicitis: 'in criminibus obiectis quod non excluditur adprobatur'? en vocem Romanae ecclesiae militibus congruentem, in qua nescias utrum prius nitorem praedices an saporem. putasne audistis legi: 'quod iustum est, iuste exsequeris'? audistis de malefactis hominum, si tamen aliquando conversatio humana vos tenuit, quidquid non suis ordinibus adprobatur excludi? ubi est illud profetae: 'dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui'? et de vobis dictum: 'peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt: vae animabus eorum'! sed quid facto opus est, quotiens nulla desperatis medella succurrit, nisi inplorandus est dominus, qui promisit per profetam, futurum se super omnem superbum et excelsum et super omnem adrogantem, ut humilietur? sed fetidum opus vestigiis insequar et ferrata, si valeo, calce contundam, ut vere dicam: res cum re, causa cum causa, ratio cum ea quam putant ratione pugnabit. oblocutos sacerdotes praeceptionibus regiis allegatis et quoddam sacrilegium creditis, mali aliquid, cum caelestem nesciatis, de terreni domini iussione sentiri, opponendo: 'quis regi debuit dicere, papam oportuisse synodum convocare ? certe quod in hac parte constat exemplum? illum praecipue, qui criminosis multorum propositionibus iam iacebat, quem hoc fuerat damnare quod argui, cui praerogativam caelitus adscriptam hostium suorum oblocutio iam tulisset?' ad hanc vos dementiam malorum actuum per gradus suos incrementa traxerunt, ut hoc credatis esse lacessire quod convincere nec apud vos habeant a veritate differentiam odia, quae plerumque contra meritum inpetiti studiis non rationi obsequentia vota concinnant? ubi est illud 'priusquam agnoscas, ne adiudices quemquam'? olim vos accepit grex positus in sinistra collegas, apud quos ex praeiudicio excepisse sententiam creditur, qui meruit ad examen adduci, et hoc est reum existere quod libram disceptationis intrare.