# Enn. opera 314

Ennodius, Enn. opera, 314. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/314

His enim nos eloquii vepribus, dum gradimur per plana, retinetis, cum dicitis, laesum principem, quare adtributum visitatorem contra ecclesiasticas regulas prima voluimus fronte discedere et nihil amplius Heere tunc vitiis, ne duresceret lolium, ne profana messis nulla disciplinae ante maturitatem succisa falce decumberet et putaretur Heere quod iudices non vetabant. unde ex aperto constat, nulla vos extra praestantiam piissimi regis, quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum auctoritate fulciri. superest, ut et ipsum doceam in his excessibus, quod bono universitatis contigit, non teneri, quia directum non occasionem litis nec fomentum iurgii, sed causam voluit esse concordiae, praevidens scilicet, quod nisi simplicem iussionum suarum tutela vallaret, cito in escam discidii toxica vestra subriperent. scriptum est enim: 'vir simplex credit omni verbo'. idcirco mandati limitem fixit, quem nulla liceret transgressione violari. praefatum ad beati Petri basilicam, mox Romam perductus fuisset, mandavit occurrere, faciens de sacerdotis voto regis imperium. quis enim non putaret pontificem sponte pariturum in ea parte, quam Heere sibi princeps non credidit, etiam si vetaret? ibique papam ab eo salutatum suo ore iussit adfari, ut traderet coepiscopo mancipia nullis subdenda tormentis, servanda profecto ad disceptationem synodalis examinis. o castitatem praecepti, quae dum facem praesentibus praefert temporibus, in umbram cogit antiqua, quae rapit lumen veteribus inauspicato splendore novitatis! quis hoc lingua dives cuiquam merito pauperi vel opinionis fabricator adiunxit? quis taliter commenticiis laudibus locupletavit fama dominum actuum suorum veritate mendicum? non derogo vobis descriptoribus, quorum beneficio contigit ornata ad nos maiorum gesta perduci: sed dei beneficia non tacebo, quia princeps noster rebus superat decora sermonum. obnoxiam linguis gloriam non requirit, ad laudem suam iniuriam credit esse quod iungitur, respicite quasi libra qua dispensatione venerabilis causarum trutinator inspexerit, ut cum petitioni vestrae effectus artifex praestaretur, in omnibus tamen iura ecclesiastica custodiret. quae ad hanc aestimationem quamvis acutiora ceteris corda sufficiant? uno tempore, una scriptione sine aequitatis detrimento desideria vestra supplentur, et eadem carta ad ministerium religionis et vestrum destinatur ad gaudium. boni enim principis praevidit inquisitio, servilem adsertionem innocenti examine non probandam. in electione enim venerandorum iudicum ipse accusantes extra ordinem reppulit, ipse ad spem retulit accusatum.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
