# Enn. opera 334-339

Ennodius, Enn. opera, 334 to 339. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/334

Fila legunt Parcae quae dederant miseris. Pendula lassantur quae plebem stamina portant: Fortia contingunt licia nobilibus. Cana venerandi renovabant saecula mores, Inque vicem templi pectora munda tulit. LI (EPIST. 2, 14). AFRIS. Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula, quae Christianis indixit, credentium animos subegisset et per diversa domini grege disperso non superesset vel inter paucos, a quibus possit fide perseverante calcari. regnat adhuc ille in numero vestro, qui sibi non tam in multitudine quam in devotione conplacuit. scriptum enim est datam satanae potestatem, ut servos Christi cribraret, ut quod de tritico inveniri posset, horreis iungeretur, quod de paleis, ad ignium alimenta transiret. ad vos specialiter dictum est: 'nolite timere, pusillus grex: conplacuit patri vestro dare vobis regnum'. venit inter vos gladius perfidorum, qui marcida ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. quos habeat Christus milites, certamen ostendit; qui triumphum mereantur, per bella cognoscitur. nolite metuere, quod pontificalis a vobi apicis infulas abstulerunt. vobicum est sacerdos ille vel hostia, qui non tam honoribus consuevit gaudere quam mentibus. maiora sunt confessionis praemia quam nominatae munera dignitatis. ad illa plerumque etiam minoris meriti personas favor humanus adducit, ista nisi gratia superna non tribuit. ipse enim in vobis et pugnavit et vicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. prolixis non est opus fervorem in vobis caelestem animare conloquiis. habet incrementa sua divinae virtutis incendium. nec opus est eos in tropeo iam positos adtolli laudibus, qui sine monitore vicerunt. gravat conscientiam Christiani, quidquid adferunt blandimenta praeconii. res quidem virtutis est, quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. quod tamen directis ad filium nostrum diaconum litteris sperastis, beatorum martyrum Nazari et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. accipite veneranda patrocinia invictorum militum, quia et vestram iam fidem in proeliis imperator agnovit: feliciter confessionis munera consummate. dabit deus, cum ipsi placuerit, reducem ecclesiis quietem, ut maerorem, quem indixit adversitas, pacis dulcedine consoletur.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
