Latin
448 to 451
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 448-451
Not analysed yet
Praestrictis ergo his quae oportuit non omitti, ut cui innotesceret opere vir inmensus praesentaretur et vultu, transeam ad illa, quae de cultoribus dei nostri non mediocriter laudanda fronte narrantur. erat in eodem sermo ad doctrinam congruus, fabricatus ad blanditias, ad intercessiones iam tunc artifex, ad corripiendos singulos auctoritate plenus, ad exhortandos quosque necessario lepore dulcissimus: vox sonora, suco virilis elegantiae condita, nec tamen agrestis ac rustica nec infracta gradatimque a mascula soliditate deposita. illum quicumque vidit, cum necdum dignitatum aliquod limen intrasset, omnia eum transisse credidit quae sequebantur insignia. Talis iam ad octavum decimum aetatis suae pervenit annum, in quo in secundo a levitis numero dedicatus senum coetibus puer adiunctus est. stupuere conplurimi, sed externi, qui mores illius cum aetatis inmaturitate iungebant: seram credebant dignitatem hanc redditam esse qui noverant. at ille venerabilis Crispinus episcopus, favoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram et quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum mulcebat sensibus, ut morderet obtutu, et sub specie frontis rigidae clandestinum circa discipulum nutriebat affectum. pascebatur alumni sui optabili conversatione pater et in omnibus eius actibus oculos amoenabat. in quo tamen ille subdiaconii ordine nihil amplius quam biennio commoratus, meritorum suorum saltibus evectus exiluit, nec se diu intra angustias modici honoris anima est dives passa refrenari. festinabat ad leviticam dignitatem conscientia, quam numquam vota praesumpserant: exigebat conversatio quod desideria penitus ignorabant. Circa metas tamen praefati honoris et terminum unum eius opusculum summotenus libet adtingere. Summias vocitatur ager, qui in eo loci situs est, in quo terrenum marginem gulosus Padani gurgitis morsus adrodit et flexuose serpens fluvius largitur in conpendio alterius quod furatur ab altero, simulque fit lucrum finitimi aliena calamitas . de huius praedii finibus antiqua cum clericis Burco quidam lite certabat. ad quod iurgium dirimendum senile nimis et praeter quam conici possit annosum adhuc puer iste dirigitur. electus est enim, qui et fortiter inlatas intentiones exciperet et maturitate consilii inferendas temperaret. adtulit tamen quod solet omnium criminum mater intentio. nam processu sermonis et scandali ipse Burco, qui malitiae suae sordido lenocinaretur adsensu, summum facinus sine aliquo timore commisit. nam sanctum virum ita fuste percussit, ut sanguis protinus ebulliret. at ille paratissimus iram repressit nec vindictae spe provocatus efferbuit, turbatumque potius et adtonitum percussorem blandissimo delenibat affatu. ilico miseram se clamans et orbatam filio ob atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit. crederes eam circa funus pignoris sui illa qua fugatur omne consilium in carorum mortibus lamentatione iactari. lambebat vestigia sanctissimi iuvenis heiulans mater et 'parce' clamabat illi, quem numquam ad indignationem vis ulla conpulerat. at ille supplicantem prohibebat, ne sibi invidiam rogando concitaret, ne se non merentem delati honoris sarcinis inpediret. turbata est repente civitas, omnium Christianorum in furorem versae mentes.