Latin
458 to 459
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 458-459
Not analysed yet
Mox sibi beatus antistes proprio ore leges, quibus se posset tenere, dictavit. primum statuit non lavandum, ne nitorem animae et interioris hominis fortitudinem balnea magis sordibus amica confringerent. deinde decreverat numquam esse prandendum ,sed ne propositi sententiam supervenientum vis ulla temeraret et aut iactantiae nebulis aut. avaritiae fama laederetur, definivit nunquam sibi cenandum, ut commutatio horarum ac per hoc semel in die reficiendi tempus adferret. cibos iussit sibi placere viliores nihilque in apparatione ferculorum nares saporemque suum posse offendere, nisi quod aromatibus condiretur. holerum et leguminis pascebatur epulis, sed neutrum horum usque ad satietatem capiens: vini quiddam parum, quam tamen exiguitatem apostolicae admonitionis memor sumebat ob stomachi cavendam debilitatem. procedendum censuit omnibus in quolibet aeris terrore maturius, ita ut vigiliarum formam lectoribus antecedens ad ecclesiam praeberet episcopus. postquam vero ad altaris confinia pervenisset, nullam deliberavit futuram esse necessitatem, qua inde nisi inpletis sollemnibus posset abduci. iunctis pedibus usque ad consummationem mystici operis stare se debere constituit, ita ut umore vestigiorum locum suum depingeret et longe aspicientibus indicaret. intercessionum tantam sibi proposuit curam, ut ipsum se miseris inferre crederet molestiam, quam per neglegentiam a quibuscumque permisisset inferri. ad patientiam laboris tempore otii, necessitati ut sufficeret, corpus aptavit. hoc sibi vivendi pragmaticum vel disciplinae dogma proposuit adgressus est servavit inplevit. Mox vero per universum mundum sanctam illius conversationem illa. quae licet in gloriosis actibus tardior esse solet, fama non tacuit, sed ad aures Ricemeris, qui tunc secundis ab Anthemio principe habenis rempublicam gubernabat, detulit. nam imperatore Romae posito seminarium inter eos iecit scandali illa quae dominantes sequestrat invidia et par dignitas causa discordiae. surrexerat enim tanta rabies atque dissensio, ut mutuo bella praepararent, et praeterquam origo irarum proprios suggerebat stimulos, lis ipsa circumstantium consilio nutribatur. nutabat status periclitantis Italiae et adfligebatur ipsis discriminibus gravius, dum expectabat futura discrimina. interea apud Ricemerem patricium Mediolani ea tempestate residentem fit collectio Ligurum nobilitatis, qui flexis genibus soloque prostrati pacem orabant principum et, ut ab scandalo utraeque partes desinerent, occasiones gratiae ab una precabantur offerri. quid plura contexam? mulcetur Ricemer et velle se reparare concordiam permotus multorum fletibus pollicetur.