Latin
477
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 477
Not analysed yet
Interea perduelles animos dediticii exercitus mutationum incendit ambitio, quorum caput Tufa fuit, homo in perfugarum infamio notitia veteri pollutus: qui concepit mente ingenti ut se desperatis partibus cum multitudine redderet. quod cum Theodericus rex principali sollicitudine cognovisset, continuo omnem illam, quam totus oriens vix sustinuit, contraxit manum atque ad Ticinensis civitatis se angustiam contulit. videres urbem familiarum coetibus scatentem, domorum inmanium culmina in angustissimis resecata tuguriis. cerneres a fundamentis aedificia inmensa migrare nec ad recipiendam habitantium densitatem solum ipsum posse sufficere. inter haec ille in bonis vir exercitatissimus, in quo animorum amplitudo cunctis pandebat adcessum, oportunum sibi coniciens tempus offerri, quo benignitatis suae pleno austro vela laxaret et portum gloriae per variarum notitiam gentium et actuum celebritatem secunda navigatione pertingeret: primore in loco, quod nullae chartac veterum, nulli librorum de quocumque locuntur annales, quod cum stupore relator adfirmet vel cum admiratione lector admittat, ut cum sagacissima gente habitans et quam nulla suspicionum aura praetervolat, in rebus dubiis, quando metus periculi etiam mitia contra quoslibet corda sollicitat, sic illis fidelissimus extitit, ut inimicos eorum toto devinctos teneret affectu et inter dissidentes principes solus esset qui pace frueretur amborum. adplicabat enim ad conpendium unius quicquid praestabatur ab altero, et reverentia personae suae atque dulcedine sic largientis temperabat animum, ut nullatenus accenderetur, si aliquid a se beneficii per episcopum et inimicus acciperet. ille fuit, circa quem concordiam et pugnantes servarent et cuius quietem bella non laederent. iam si ad illud veniamus, quod cotidiana et ipsos pascebat humanitate raptores et illis intra civitatem sumptuum necessaria ministrabat, qui foris praedia illius continua vastitate deleverant. nam tot milia hominum uno eodemque tempore, cum diversa poscerent, reficiebat blanditiis, humiliabat adloquio, pascebat muneribus. si cuius liberi uxorque inimicis a qualibet parte fuissent intercipientibus occupati, ilico supplicationis illius pretio reddebantur suis, quos auri redimere non potuisset effusio. regi aptissimus et prae sanctis omnibus venerabilis existebat, ut quoscumque Romanorum bellandi licentia hominum eius fecisset esse captivos, mox illi restitueret, quem sola intellegebat aliorum libertate ditari. deinde enumerare nequeam, quanta ille subiugatorum agmina solo proprio reddidit, quanta ne vexarentur inposuit. iam si illa retexam, quas inimicorum sustinuit insolentias, quibus laboravit inmissionibus, quali procellas pessimorum virtute contempsit: ad haec enarranda lingua non sufficiet. iuvat enim certa quaeque decerpere, ubi sunt omnia admiranda quae referas. sub tali cruce triennium duxit, soll deo dolorum suorum secreta manifestans, a quo ministrari sibi clandestinum poscebat auxilium.