Latin
487 to 488
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 487-488
Not analysed yet
Tunc rex probatissimus, ut erat fando locuples et ex eloquentiae dives opibus et facundus adsertor, verbis taliter verba reposuit:; belli iura pacis suasor ignoras et condiciones gladio decisas concordiae auctor evisceras. lex est certantium quem putas errorem. frenum nesciunt inimicitiae, quem tu, Christianae lucis iubar, ostendis. proeliis temperantiam nullus adnectit, quae oris tui nitore, egregie moderator, adtollitur . statuta sunt dimicantium, quicquid non licet tunc Heere, ista sibi forte quies vindicet quae narrasti: hostem suum qui non laesit adiuvit. paulatim adversarius a regni sui mole succiditur, cuius imperii radices vicibus amputantur. reposui regi partium illarum contumeliam, quam putas inlatam. ludificatus specie foederis nihil egi studiosius, nisi ut, quod est cautelae, apertos inimicos agnoscerem. concedat tamen divinitatis adsensus, ut solidatum inter nos foedus longa aetate servetur. invenient partes illae constantem in amicitia, quem senserunt perniciosum sibi fuisse dum litigat. vos tamen, sancti viri, ad domos, in quibus manetis, sine tribulatione discedite, dum ego animae meae et regni utilitate discussa, quae me conveniat praestare ,pronuntiem.' his auditis pontifices abscesserunt. At ille vocato Laconio, cui et rerum et verborum fides ab illo semper tute mandata est, quem et praerogativa natalium et avorum curules per magistrae probitatis insignia sublimarunt, cum quo confert quotiens et pia et religiosa meditatur –et sicut non est cum vitiis sociata nobilitas nec adstringitur ad inlecebras lux naturae, si quid ille benigne facere voluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. cui princeps 'vade' inquit 'Laconi, et tota votorum tuorum vela suspende, et sacerdos a nobis et beatus Epifanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos verba faceret, animorum indices lacrimae testabantur. vade et pleno pectore dicta sententias, per quas pactionis illius durissimae nexus inrumpas. liceat omnibus Italis, quoscumque Burgundionum nostrorum metus captivitatis fecit esse captivos, quos famis necessitas, quos periculorum timor advexit, postremo quoscumque concessit aut addixit consensus principis sui, noster absolvat. at paucos quos quasi ardore proeliandi tunc ab adversariorum suorum dominatione rapuerunt, pro illis pretii quantulumcumque percipiant, ne detestabiles apud illos fiant certaminum casus, quorum cum discrimina sustinuerint, lucra non sentiant.' Post praeceptum venerandi regis inpiger ille verborum saltibus indulgentiae species aut formas exposuit et chartas ad insignem antistitem detulit. quas ille cum expectatissima devotione suscepit et portitorem tanti doni ambienter amplexus est. qui postquam rumor innotuit, tanta istius iam liberae multitudinis frequentia subito adstitit, ut desolata crederes esse etiam incolis rura Gallorum. nam testis huius rei ego sum, per cuius manus pictacia ad clusuras iussio sacerdotis elicuit, quadringentos homines die una de sola Lugdunensi civitate redituros ad Italiam fuisse dimissos. identidem per singulas urbes Sapaudiae vel aliarum provinciarum factum indubitanter agnovimus, ita ut istorum, quos solae preces beatissimi viri liberarunt, plus quam sex milia animarum terris patriis redderentur. eorum vero, qui redempti auro sunt, numerum ad liquidum cognovisse non potui, quia inter eos etiam multos fuga eripuit. sic factum est, ut tunc ad liberationem omnium subiugatorum transeundi occasio concessa sufficeret. postquam tamen pecuniarum ille cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quae ibi est thesaurus ecclesiae, Syagria, cuius prolixam quaerit vita narrationem; sufficit tamen ut ex operibus agnoscatur quae verba transcendunt. dedit etiam praestantissimus inter Gallos Avitus Viennensis episcopus, in quo se peritia velut in divorsorio lucidae domus inclusit. quid pluribus? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius servitum pubes Ligurum duceretur. nec in uno loco summus vir in illa se regione continuit. ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas inpediret. fuit Genavae, ubi Godigisclus germanus regis larem statuerat, qui formam fraternae deliberationis secutus bonis operibus eius se socium dedit. brevi tamen tantae liberatorum falanges remissae sunt, ut videres longe lateque agminibus ferventia itinera cum laude dei nostri, tum etiam splendidissimi sacerdotis Epifani, cuius ministerio atque labore erepti fuerant. redeuntium. et ne tanti lux nostra tropheo muneris privaretur atque ab oculis ipsius pulcherrimum spectaculum tolleretur, ipse cum his remeavit. videres duci in triumphis caelestibus vulgus liberum et pro mactandorum sanguine terram madefieri lacrimis exultantum, cum Heliae currum istarum cohortium ductor scanderet et quadriiugum ad caelestia pro merito suo raperetur excursu. non sic Pelleus princeps Alexander, quem pacatorem orbis vocavit vana laudatio, captum gentium duxit examen, ut iste revocavit. ecce tunc conperimus armatorum mentes sanctitate superatas et cessisse precibus electi principem, qui obvium semper lanceis petus ingessit. quantum acutior fuit verborum quam ferri lammina, hinc lector agnosce: expugnavit sermo cui se gladii subduxerunt. dum ergo tertio mense cum tali tropheo Ticinum remearet antistes, ut Tarantasiam venit (sic enim vocitatur oppidum Alpibus vicinum), ibi quaedam mulier gravi inmundi spiritus vexatione laborabat; quae continuo percepta benedictione absoluta discessit. ipse tamen suis inopinatus nec suspicantium oculis adstitit. visus est subito, de quo vix credebatur aliqui posse rumor audiri.