# Enn. opera 492-494

Ennodius, Enn. opera, 492 to 494. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/492

Ast ubi ad principem tamen ingressus est, ita loqui coepit: 'solita, rex venerabilis, mentis tranquillitate famulorum preces intellege, et me ad postulanda necessaria et vos ad tribuenda usus informat. lex tua est, ductor invicte, misereri iugiter. tu semper nutristi spem intercessionum in posterum, dum praesentibus non resistis. viam supplicationi nostrae patefecit ad reliqua semper apud vos beneficii fides impetrati . Liguribus tuis largire quod proferas, tribue quod reponas. futurorum quaestus est temporalis indulgentia. boni principis mos est cum virtutibus amare famam et regnum ita ordinare, tamquam ad stirpis suae posteros transiturum. nutantes domini haec tantum quae accipiunt diligunt, firmissimi illa potius quae dimittunt. sic terris semina parva committimus, ut multiplicata capiamus: fenus sine crimine fit triplicatum. boni imperatoris est possessoris opulentia. concede immunitatem anni praesentis Liguriae, qui cos ab externis, qui supplicant, reduxisti. quam uberem praesentem nativitatem habuerimus, clementia vestra adstantes interroget nemo illi mentitur, cui serviunt qui convincant.' ad haec princeps: 'licet nos inmanium expensarum pondus inlicitet et pro ipsorum quiete legatis indesinenter munera largiamur, tamen vis meritorum tuorum tractatibus nostris reverenter intervenit. opus est fieri quicquid iniunxeris, iuvat omne quod praecipis. aestimamus enim conpendiis nostris adici illud, quod ipse decerpseris. nihil tu quasi ex accidenti depreceris, qui habes a nobis plurima quae reposcas. duas tamen praesentis indictionis fiscalis calculi partes cedemus, tertiam tantummodo suscepturi, ne aut aerarii nostri angustia Romanis pariat maiora dispendia aut supplicatio tua expectata patriae gaudia non reportet.' taliter praefato regi egit gratias summus antistes, a quo vale dicens abscessit. Heu dolor atque gemitus! omnibus quasi supremi officii vel ultimae visitationis studio inpiger occurrebat. et cum domus ipsius Christianae multitudinis turbas evomeret, ipse tamen omnium penetralia adibat. nullum humanae mentis crassitudine hebetatum tangebat tam funesta suspicio, quod instaret transitus eius, quem ille spiritus revelatione cernebat. ninguido aere et quali solent homines ad tecta confugere Ravennam egressus est et per omnes Aemiliae civitates celer venit, tamquam ad sepulchri receptaculum properans: omnibus sacerdotibus in itinere positis munificus communis adfabilis et quasi exagellam relinquens se ipso praestantior. ut Parmam tamen eiusdem viae ingressus est civitatem, continuo eum coagulatus in vitalibus umor infudit, quem catarrhum medici vocant, qui se medullitus inserens in ruinam publicam saeviebat. sed quid formidas, oratio? quid velut navifragos scopulos perhorrescis ? velis nolis: cuius vita etsi strictim dicta est, narrandus est obitus, quoniam nulla protensione libelli, nullis dilationibus promulgatae laudis transitus ipsius poterit occultari. et quamvis velut Scylleos canes et patulas Carybdis fauces fragoso discrimina murmure minitantes velificans carina diffugiat, obitus eius naufragium non omittit. quid fletus narrare metuo, quos continua semper necesse est ut monstret effusio? ergo dum se oppido Ticinensi nunc misero propinquavit, quasi alacer et sanus apparuit. quod licet cum omnium exultationibus ob reditum suum introisset, ilico gaudia vertit in lacrimas, aegrum se esse die ipsa significans, altera graviorem. et cum grandior per dies singulos appareret infirmitas, adiuta est inperitia medicorum. stabant mussitantes et adtoniti populi, casum in uno homine totius provinciae considerantes et funus mundi metuentes. septimo tamen die inopinatum scelus, ineffabilis calamitas, inexplicabilis luctus accessit. sed cum beatissimus cerneret pontifex sarcina carnis abiecta maturius se ad purum aetheris evolare fulgorem, cuius vox semper illa fuit 'mihi vivere Christus est et mori lucrum', laeto animo ac vultu sereno illos versiculos Daviticos saepius repetebat: 'misericordias tuas, domine, in aeternum cantabo: in generatione et progenie adnuntiabo veritatem tuam in ore meo', et illud: 'in manus tuas, domine, commendo spiritum meum.' nec non adiciebat de perfectione securus: 'confirmatum est cor meum in domino et exaltatum est cornu meum in deo salutari meo', ut hymnis et canticis et in morte resonans ad sedem suam caelestis anima remearet, quae quinquagesimum octavum aetatis annum duxit ad tumulum, triginta in hae sacerdotali. qualem etsi excerptim lector adtendis scalptam, conversatione exemit.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
