Latin
532 to 541
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 532-541
Not analysed yet
XCII (EPIST. 3, 22). ENNODIVS FAVSTO. Inludit mihi spes quae exegit frequentiam litterarum. hac enim fretus inefficacibus animum pasco conloquiis. diu est quod sine intermissione scripta prorogans silentium 〈quod〉 expugnatum esse credidi, sed confirmatur. quid faciam, quando vix ad consilium reducitur pio amore pectus obsessum? putat remedia et quae conperit nihil iuvisse. salutati ergo obsequium reverentia exhibens consueta commendo praesentium perlatorem ipsum Constantinum, cui suffragium honestas et pudor est, cui quamvis plura per affectum debeam, maiora tamen coactus solvo per iudicium. XCIII (EPIST. 3, 23). ENNODIVS MARCELLIANO. Apud amantes et honore pollentes beneficiorum affectus in promptu est nec ulla preces, cui praestandi mos est, tarditate depretiat. Virgilius sublimis vir, tam sanguine quam honestate praecipuus, inponi sibi ab inlustri viro sacrarum comite Ravennam excurrendi necessitatem plurimum deflet cuius si hoc haberent desideria. obvias manus aetas adferret. qui apud vos me precatore utitur, ut ab eo huiusmodi sarcina fiat aliena, quia relationibus frequenter quid egerit instructam praedicti suggerit potestatem. domine, honorem salutati exhibens precor. ut consideratione mei in testimonium diligentiae postulatis detur effectus. XCIV (DICT. 10). GRATIARVM ACTIO GRAMMATICO QVANDO PARTENIVS BENE RECITAVIT. Quando debitas beneficiis reddimus gratias, credo quod abiuramus iactantiam necessariis obsequendo. nullo enim adrogantiae tumor honestatis velatur indumento ,cum non gloriae militant verba. sed sanguini. aliud est enim ut lauderis dicere, aliud dicere ne carparis. ibi mens avara famae est subiecta iactantiae, hic servata ratione iure in locum gloriae redigit quod ex dictionis sudore contigerit. iustis namque et superfluis declamationibus etsi pari favor sermone ,discretis tamen mentibus exhibetur. uno quidem tyranni laudationes et bonorum principum ore celebrantur, nec est aliqua inter eius qui meretur praeconia diversitas et illius qui usurpat. quod nisi gravia iudicantum ingenia dicendi causas expenderent, nullum daret haec. quae etiam indignis contingit, adclamantum aura discrimen. susceptarum secreta dictionum ab audientibus non examinantur lingua, sed pectore. in summa, aliud est recitantem blande et libenter audire, aliud affectum quo recites adprobare. sed iam omissis thematis commendationibus rem potius mediocritatis nostrae eloquatur infantia.