Latin
565 to 593
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 565-593
Not analysed yet
IC (CARM. 2, 10). VERSVS IN DOMO MEDIOLANI SCRIPTI. Aedibus ad genium duo sunt concessa per aevum, Si niteant crustis aut domini merito. Herbida pasturam simulantia saxa virentem Inliciant oculos, nobiliore dolo Pellat opus, tamen arte regat natura figuras, Viscera dum lapidum fingit imaginibus, Candorem roseo perfundat docta rubore, Depingat sparsis congrua membra notis: Aurum culmen ebur tabulas laquearia gemmas Non datur humanis plus rutilare bonis. In pretio cautis fors et sine lege iocatur: Moribus ut constes, crede, laboris erit. C (CARM. 2, 11). Ecce nitet templum, quod ibidem sorduit ante, Cui faciem veterem lux nova conposuit. Perdidit antiquum quis religione sacellum, Numinibus pulsis quod bene numen habet? Di, quibus hoc patuit, possessas linquite sedes. Quod fecit Victor, victor ubique tenet. Addidit ad cultum merito successor et actis, Qui morum nomen hinc, Honorate, geris. Nubila viperei qui gestat corda veneni, Non datur ut faciat culmina pulcra deo. CI (CARM. 2, 12). Accipe de cuius biberit domus arta fluentis, Atria quod superet porticibus modicis. Pontificis summi studio constructa renidet, Laurenti proprium possidet ista diem. Splendida per census consurgunt tecta ruinam, Occasum nescit quod venit a domino. Vix caries senium comitata hoc deterit umquam, Gloria factoris quod bene condiderit. Fabula de magnis numquam tacitura reservat, Quod vincens aevum nomen ad astra ferat. CII (CARM. 2, 13). Ille fuit rigidi semper servator honesti. Terribilis culpis supplicibusque pius, Quem numquam flexit vitium, miseratio semper, Iudicium facie certus ubique dedit. Crimina corripuit vultu, conpuncta refovit, Conscia secreti detulit oratui. Hunc utero genetrix caelestem fudit in aulam. Vbera subducens tradidit uberibus. Cana venerandum stupuerunt saecula vatem: Moribus ante fuit quod gerit officio. CIII (CARM. 2, 14). Qui possessa diu felix habitacula liquit? Quae crevit domino sic viduata domus? Aulica suscipiens moderamina raptus inemptum Quod pretio mentis quaeritur obtinuit.