Latin
58 to 63
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 58-63
Not analysed yet
XII (EPIST. 1, 8). FIRMINO ENNODIVS. lucunda sunt commercia litterarum docto auctore concepta: illa in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgorat, ubi oratio dives frenis peritiae continetur. quando abundantem loquellae venam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc procedunt officia suscipientis desideriis paritura. at ubi scaber sermo angustiam pauperis signat ingenii nec conceptum suum in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit et nebulosae narrationis ambiguo quandam generat de ipsa explanatione caecitatem: quis non personae talis in eloquentiae arce constitutus spernat affectum? gravat conscientiam perfectorum amor indocti. sed vis caritatis internae necessitudinis vinculis adiuta non fertur. nescit experiri quid possit, quem caritas stimulis suis exagitat. solent tamen dignos venia iudicare perfecti, quos inter epistulares vias nutantia deseruere vestigia. soletis quid dicere voluissemus adtendere, quotiens non elocuntur vota sermones. idoneae tamen perlatricis viaticum praegravavi et, quae me praesentare vivis potuisset adfatibus, ea epistulam comitante perduxi, minus nobis periculi esse confidens sub intercessoris bonae praesentia deliquisse. vale ergo, mi domine, et amantem vestri peculiaribus fovete benificiis: sic apicem vestrum, si est quo crescat adhuc, divinus favor adtollat. XIII (EPIST. 1, 9). OLYBRIO ENNODIVS. Dum favos loqueris et per domos cereas eloquentiae nectare liquentis elementi mella conponis, peregrinum labiis meis saporem epuli divitis infudisti, Herculei certaminis et triumphalium Anthei casuum faciens mentionem. sic se equidem exercita litterarum gymnasiis palestra dilucidant, sic madefacta studiorum oleo loquendi artificiis oris membra submittunt. sed noluissem fateor illius ut aiunt pugnae commemoratione morderi. Antheum fabella senior, ne elisus vinceret, matris solacium, postquam coepit non cadere, loquitur perdidisse; qui per callidi hostis fabricam fertur stando esse superatus et in pectore animam posuisse certantis. res scilicet daedala memoratu, sed amicitiarum indigna proposito. nos nempe memini foederis certamina suscepisse, sed per quae mutuae vincamus caritatis officiis, ut dum inter huiusmodi luetamina nitimur, et vinci ambo optemus et vincere. nobis per communia pectorum seereta vivendum potius quam obeundum est, matris ecelesiae ope sociatis, quae utrosque ,ut vera loquamur, fidei ubere lacte pascit altrici. cessent anilium commenta poetarum, fabulosa repudietur antiquitas. status innocens ruinae nequaquam misceatur alterius. nobis, si placet in novellum usum maiorum exempla revocare, potius Pyladis et Orestis, Nisi et Euryali, Pollucis et Castoris, si nihil his clandestinprum actuum decerpit obscenitas, convenit gratiae meminisse vel fidei. quos inter se ita concors animorum devinxit aequalitas, ut horum, dum duos expetitus cum amicis iuvaret interitus, alter amico vitam pretio suae mortis adferret. ista sunt digna memoria, quotiens inter novos concordiae nexus udo, ut ita dixerim, animorum libro caespitibus validis fetura nobilis iuncta maritatur. illae mentes promittunt poma concordiae, quae quid in cultura sudoris sit opus agnoscunt. gaudeo tamen, quod iam indissolubili societate moribus iungimur et ab ostio affectionis per examinis lancem caritatis incrementa pensamus.