Latin
672 to 679
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 672-679
Not analysed yet
CXXV (EPIST. 4, 7). ENNODIVS IVLIANO V. I. C. P. Suscepi litteras gemino splendore radiantes, quibus purpura dictatoris vestrae iuncta dignationi crevit in pretium, gratias omnipotenti deo restituens, qui votorum maciem beneficii ubertate transgreditur, ut quando in desideriis meritorum conscii sectamur angustiam, divitis indulgentiae copias non refrenat. credidi satis esse, si me feceritis amplissima scriptione sublimem; sed vos non hoc tantum contenti praestare, quod habet mendica postulatio, linguae idoneas et laude locupletes paginas destinastis magni more fluminis, qui quotiens ab alveis, ut ariditatem finitimam temperet, ad obliqua invitatur, optanti tenuem rivulum totus inlabitur et marcida profundo squalore terga per ebrietatem undae salutaris infundit. fortium tamen servans consuetudinem personarum magnitudo tua circa exiguitatem meam bene coepta non deserat, ut in testimonio diligentiae cura paginalis habeatur et puri amoris adstipulationem deferant blandimenta conloquii. occasum nesciat caritas, quam ante culmina promisistis. tantum circa me crescat gratia, quantum vobis iuncta sunt fastigia dignitatum, ne amicitiam, quam fovit mediocritas, credatur abiurasse potentia. nam qui fastum in sublimitate castigat, docet se meruisse quod adeptus est. resignate per probitatem conscientiae, felicitatem submitti posse amoris inperiis. illa libera procerum colla, dum formam tribuitis, subiugate diligentiae. fas sit de vobis adsuesci, ut amplissimus in societate retineat quem minor adquirit. ludit de illis casus, quibus oblivionem suorum indicet quod ad celsa perducit. apud scientem rerum relegere bona non est admonitionis necessitas, sed laudis occasio. novi fabricatam ad bona studia ingenii vestri tranquillitatem ,quam ideo speciatim conmemoro, ut ostendam, ubi affectio solida est, honoribus nil licere. sed epistolarem transcendi terminum, dum commendationi meae multus inhaereo. redeo ad officia paginalis alloquii et valere me nuntians prosperitatis vestrae actutum secunda disquiro. CXXVI (CARM. 2, 18). VERSVS IN MISSORIO QVOD HABET LORICATVM IVVENEM SVPER EQVVM TENENTEM VICTORIAM IN MANV.