Latin
70 to 75
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 70-75
Not analysed yet
XVI (EPIST. 1, 11). CASTORIO ET FLORO ENNODIVS. Amantem vestri gratia deberetis relevare conloquii et amicam diligentiam testimonio reserare sermonis, quia muta caritas paene optinet vices ingrati et per paginarum abstinentiam intercipitur vis amoris. absentum animis sola litterarum medetur oblatio, quae quodam mentis artificio pingit scriptione quod loquitur. haec apud vos supervacuum putamus adserere, quos instituta nobilia acuunt, quibus praesto est sanguis doctrina consortium. nihil est bonarum artium, quod nescire sine neglegentiae culpa possitis, quos post lucem natalium Romanum decus Faustus instituit. ergo magis fatendum est me non mereri quod postulo, quam vos nescire quid debeatis offerre. domini mi, salutationis debita effusissima humilitate persolvens precor, ut tandem aliquando non inmemores admonitionis et foederis rescribatis, circa quae opera pigros vos esse non convenit, quia nec conversationi vestrae sancta conscientia nec uber sermo potest deesse conloquiis. XVII (EPIST. 1, 12). AVIENO ENNODIVS. ISi quaeras, cur silentio vestro multata non reticet prodiga frons pudoris, et malel interpretando inpudentia vocetur affectio, si garrulitatem meam fructu dicas cessante debuisse conpesci: ego te, inlustrissime hominum, illa quae in familia tua domestica est sinceritate convenio, ego foederatam promissionem quasi obsidem mentis amplector. doleo quidem procuratas longi causas silentii, dum et caritas et necessitudo neglegitur; sed quia me totum sibi amor tuus vindicat, adhuc credo excusationem posse recipere quod fecisti et purgationis tuae in hac parte causas aestimo esse, quas invenire non possum. in bona te valitudine degere voti compos semper audivi. sudorem tuum circa ornamenta generis saepe epistularis alloquii luce tersisti. nihil praeter contemptum monstrat, quotiens taciturnitas non habet necessitatem. ego tamen spem de responso capiens semper scripsi et sub quadam claritatis tuae praesentia legenda dictavi. visa est mihi, dum loquor, pagina mea te reddidisse, te sapere et tuis picta imaginibus verba conferre. quid esset in epistula tua dulcedinis, si eam daretur accipere, quaeso diligenter expende, quando licet a nobis procedentia, tamen quae ad te veniunt verba conplectimur. iam, rogo, ad adfectum scriptionis erigere et ariditatem meam conloquii fluentis infunde, ut quid ministerium meum a deo valeat inpetrare cognoscam, si epistulas tuas aemulas paternae perfectionis accepero. nolo metuas, quod illum formidandum doctissimis loquor et quasi ante oculos tuos in exemplum elocutionis adduco. peritorum mos est medicorum in venis deprehendere vires corporum et de successu hominis digitos interrogare. nec aliter incipientium possunt ingenia cognosci, nisi ut qui non debent tenerae adhuc aetati robustas declamationes inquirentes de futura ubertate laetificent et messem peritiae in radice manifestent, domine, ut supra, salutationis honore et reverentia soluta spero, ut mei te esse memorem si meritum non ostendit, saltim inportunitas mea, quae est indefessa, significet.