# Enn. opera 76-81

Ennodius, Enn. opera, 76 to 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/76

XVIII (EPIST. 1, 13). AGAPITO ENNODIVS. Male est animo, postquam magnitudo tua aequi observantissima et amicitiarum tenax in hanc meae oblivionis se vertit incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae adcesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistula nuntiasset. ubi sunt illa sanetae conscientiae tuae in conservatione amoris veneranda penetralia? quando invenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus? sed quaero, ne forte malignorum quispiam austrum fontibus aut petulcum animal rosetis inmiserit. numquam enim sine offensa amicis prosper eventus absconditur ; a commotione evenit longe degentibus tacere quod gaudeas. procul a moribus vestris malitiae facessat obscenitas. puto bona vestra me meruisse nescire. qua sermonis frequentia pensabitur tale silentium? decedentem a desideriis amicum nulla delenire potest cultura caritatis. haec quantavis, mi domine, nobilibus scientiae tuae verborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta conloquiis et dolor, qui a re descenderit, sanari non potest per loquellam. vix erit, ut scribendo deleas, quod scribere contemsisti. sed revertor ad propositum, a quo numquam est, si miseretur divinitas, discedendum. deo debeo, quod prospera tua te silentium procurante in Liguria primus agnovi. perdidisti fructum studiosae taciturnitatis. bonorum felicitas mundi lingua celebratur; ignorari non potest quod summis accesserit. in honoribus illa magis amplectenda sunt quae redduntur: male alter ad fasces adtollitur, cuius mens inter curiae sidera lucis suae suffragia non agnoscit in titulis. venit ad vos cana dignitas sera, sed debita. vocavit eam lingua, quam sequitur; exegit innocentia, quam habuit aurea quondam aetate coniunctam. sed iam redeo ad gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. salve, mi domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti, restitue ubertate sermonis. XIX (EPIST. 1, 14). FAVSTO ENNODIVS. Nollem fateor morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum lactitia reductus maesta iterum relatione turbetur et habeam tristitiae meae redivivum in narratione principium. paene enim sibi debet angustias suas, qui earum relegere transacta non refugit. quis ad calcem perductas anxietates suas reparet intempestivi necessitate sermonis? sed vobiscum mihi et cum proposito rerum fides est, quibus debetur in replicatione ex quacumque causa sinceritas. patior libens aculeos revocati maeroris, dummodo veritati nil pereat, et ne per vitium tenerae mentis pagin am falsitate dehonestem, sponte fero quod refero. sancti episcopi patris vestri prope in dubium salus deducta me tenuit, in cuius aegritudine quamvis cuncta inlacrimaret ecclesia, me tamen specialis maeror adflixit, qui eius debeo plus amori. vidi pacem civitatis urguente discordia urbis nostrae limina transcendentem et ab oculis nostris quasi incertum aliquod aut vagum numen elapsam. sed sufficiat tristibus stricta narratio. iam ad bonam valitudinem sancti patris salus optanda et diligenda respirat. nam ubi mens mea ad stationem rediit, statim iussa respexit. pueros destinavi, qui fideli me de prosperitate culminis vestri vel totius sanctae domus relatione perdoceant. pendeo rursus et inter spem et metum dubia aestimatione distringor, cui necesse est de alterius parentis esse prosperitate sollicitum. quis ad curas meas se porrigat? quis aestus aequiperare valeat tali divisione distracti? sed haec ad deum iustius reportantur, cuius clementiae est vota vincere supplicantum et fluctuantibus portum parare desideriis. interim ad usum revertor querellarum. paginas vestras ilico me suggero subsequi debuisse et ad solacium meum vel propter recentem petitionem scripta prorogari, ne in ancipiti de profectione vestra animus meus pependisset auditu. sed hanc credo culpam scriptionis emendari posse frequentia. superest ut divinitas a vobis ea indicari faciat quae iuvat agnosci. domine mi, effusam salutem reverentiae vestrae dicens precor, ut quae mandavi suggerenda adipiscantur effectum.

---

Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip.
