Latin
94 to 99
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 94-99
Not analysed yet
XXIV (EPIST. 1, 19). ENNODIVS DEVTERIO. Quam velim saepe officium visitationis omittere, si dulcem tribuit culpa mercedem ,et caelestis mandati sententiam sciens prudensque neglegere, si desideriis copiam vindicanda conciliant! mihi uni contigit de offensionis merito evenisse quod gaudeam. didici nunc tali remuneratione errata sectari. non sunt ad versa, doctor optime, amicitiarum religioni quae profero coactus in medium, immo propter confessionem digna proposito. valitudinis tuae dubia numquam velut ingratus optavi; quin etiam, quantum in me fuit, contra ingruentes tibi inaequalitates precum manus opposui. sed ecce quam alacer sensus est, non in prospera membrorum salute fundata ostendit pagina, in qua utraque luce fulsisti. tua, quaeso, lumina nube doloris hebetantur, cuius tam clara sunt carmina? et qui lucem loqueris, de visione causaris? quam timeo, ne parcus in meritis tuis laudator inveniar. tibi recte adscribitur cunctis dare oculos et obscura mentium peregrino splendore radiare. ergo putas tibi validum non esse quod tribuis? pelle, quaeso, animo curas superflua forsitan sollicitudine aut cautione conceptas. dabit deus, ut quidquid corporalis adcessit incommodi, vice animae tuae per sudum rutilantis nitore mundetur. XXV (EPIST. 1, 20). ENNODIVS FAVSTO. Vere gratias trinitati, quam veneramur et colimus, deo nostro, quae sub personarum distinctione et aequalitate mirabili unam nos pie iussit sentire et adorare substantiam, quae planctum nostrum vertit in gaudium, quae dolorum comites ad obsequium laetitiae lacrimas conmutavit, ut vere cum profeta dicam: 'quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem fletuum?' ut beneficiorum caelestium magnitudini sub hac devotione respondeam: cui contigit ante accipere caelestia dona quam poscere, et prius quid boni evenisset legere quam quid mali minarentur peccata sentire. tuum est, dispensator omnipotens, quod de serenis pignoribus et futurae innocentiae heredidate in illa, quae praecessit anxietate, non timui: qui reductae etiam statum valitudinis quasi stupefactus accepi et in confusionis similitudine conlocatus, quae supra meritum meum conlata sunt prospera evenisse vix credidi. vere supernae remunerationis divitias humana mens nescit expendere. sic animo fragiles temperantur, ut prius stationem videant quam periculorum incerta deprehendant. deus bone, in quo abrupto pependimus tunc cum, potentiae caelestis ut plenum esset parvulorum in reducta salute testimonium, plus est nostrum labefactata per meritum? dico integre et vocem quam proposito debeo nulla mendacii nube concludo, confundi verba singultibus et sub solida gratulatione uberioribus in fletum oculis saepe me respicere quod evasi. ubinam gentium fuimus? de qua nos ad humanam conversationem ruina clementia superna restituit? referamus ergo strictioribus verbis huius boni largitori, prolixis gemitibus quod debemus; invitemus ad custodiam munerum suorum, quem in dubiis tulisse probamus auxilium; rogemus eum, qui scit nempe servare quod praestitit et virtutum suarum viva testimonia in longum producere. talia sunt mecum circa vos venerandi vota collegii per totam Liguriam consistentium servorum et amicorum dei. tali nititur domus sancta suffragio. preces pro serenis pignoribus sine cessatione funduntur . verum me dicere testis est divinitas, quae quod ipsa est veritatem diligit, omnibus, qui de vitae possunt innocentia et integritate confidere, vestram nimis amaram esse maestitiam. sed nunc ad epistulae usum revertor. salve, mi domine, et gerulum praesentium Bassum v. c. illa qua caros meos soletis dignatione suscipite, quia inter omnes, quibus affectus est meam propter vos amicitiam custodire, quandam praedictus arcem puritatis ascendit. iuvate ergo petitiones eius, ut fructum de inpensis capiens ad potiora praeparetur.