# In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo. 1.1-2

Ennodius, In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo., 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius/in-nomine-patris-et-filii-et-spiritus-sancti-incipit-panegyricus-dictus-clementi/1.1

I. Illi, princeps venerabilis, in laudibus tuis perscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis vicissitudo conpensat laudibus, quod adepta est de sudore. armis tuis libertas obnoxia, quod solum potest, hilaritatem didicit adnuntiare praeconiis. tuum est, inclyte, devotioni, pretium dare, quam intellegis vires subditorum non posse transcendere. erit dispensationis sacrae de famulis aestimare quid exigas, in quibus agnoscis totum tibi militare quod praevalent. propriis maiestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus, quia ne senescat claritudo oprum, advocanda sunt linguarum exercitia. quid egeris, ne vetustas sibi vindicet, obliget catena referentum; disciplinarum enim quietem vos tribuetis, per quas vobis continget aeternitas. nihil amplius caelestis dispensator arcani ab humanis poscit ingeniis, nisi ut intellegant, quo veniat auctore quod sapiunt. inter deo proximos agnovisse qui praestitit reddidisse est beneficium. quod descendit a superis, sola hymnorum licet mercede taxari. fabricator mundi ad potiora munera modulatis inde sacrario mundi pectoris laudatio debet principalis effluere, nec solum linguae nitorem postulat conmemoratio numinis tui bono adserenda conscientiae. in divinis obsequiis feriato ore peragit mens serena sacrificium; aetuum munitus claritate in aetherio cultu etiam mutus obsequitur. ergo et me titulus, qui obstare putabatur, invitat. utinam mundior professio habeat concordiam eum secretis nec dissentiat splendor cordis a corpore. II. Salve nunc, regum maxime, in cuius domino saporem suum ingenuitatis vigor agnovit. salve, status reipublicae: nam nefas est, speciatim a te simul conlata narrare et unius bona temporis verborum divisione discernere. si bella regis mei numerem, tot invenio quot triumphos. congressui tuo nullus hostium, nisi qui laudibus adderetur, occurrit: militavit tropeis qui restitit voluntati. nam semper aut pietati tuae peperit subiectus gloriam aut qui praesumpsit tela virtuti. qui te in acie conspexit, superatus est: qui in pace, nil timuit. nec promissio venerabilis claudicavit inter prsopera nec passus est moram vigor in proeliis. callis tuus multo vallatus obstaculo et cotidianas victorias vidit et profectionis deterimenta non attulit: sic inimicorum interclusus agminibus, ut negaret accessum: sic tuo patefactus inpulsu, quasi hostium providentia nil noceret. haec si felicitati tuae adscribenda sunt, est plena dos principis: omni honore augustior, si labori. prima dextris omnibus contra naturam certamina suscipiens, ne resistendi spes relinqueretur inimicis, varias tibi loco principe caeli leges, terrarum munimina, fluminum superbias subdidisti. mentior, si umquam dispositis tuis inpedimentum exhibuit ardor aut frigus, si tumore gurgitum, si bibendi necessitate constrictus es, si Alpium iuga convexis poli sublimitate sociata cursibus tuis attulere tarditatem. nescierunt resistere, quos devicitis locorum munitionibus invenisit: quia securos faciunt interrupta quos protegunt, et laxatis in otio animis vivunt qui tutiora possederint. adversus te nec campestris habitatio pares protulit nec quos amplexa sunt invia, nisi extiterunt supplices, a depraedatione subduxit. in possessione tua positus sine formidine divitias indicavit; nec rebellum iuvit, si pauper innotuit. nemo indignationi tuae nisi humilitate subtractus est, cum in sociorum profecisset numero qui rogavit. non tibi ignotus est algor Scythiae, non Meroen aut auhelem aestibus Cancrum ut alterius possessor orbis ignoras; didicisti universa subgiendo quae nobis vix auditu patuerunt. haec quidem maiora sunt homine, sed qui ad mundi paratur gubernacula necesse est ut universis veniat cardinibus institutus. -- Nimis velociter tempus maturae laudis adripui et quasi non in primordiis fluvius etiam torrentis fatiscat ingenii, sic per narrationis famem fruges perfectae aetatis invasi. laurearum ordines quaerit, qui et celeritate earum superatur et numero. citius a te, invictissime, insignia quae reteximus implete sunt quam dicantur. quis ferat in gestorum suorum elocutione torporem, quem in actione non pertulit?

---

Ennodius, IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI INCIPIT PANEGYRICUS DICTUS CLEMENTISSIMO REGI THEODERICO AB ENNODIO DEI FAMULO.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ennodius.html.
