# In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo. 1.13-16

Ennodius, In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo., 1.13 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius/in-nomine-patris-et-filii-et-spiritus-sancti-incipit-panegyricus-dictus-clementi/1.13

XIII. Quid castigatas Vandalorum ventis parentibus eloquar depraedationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia tua? evagari ultra possibilitatem nesciunt duce sapientia: adfines esse meruerunt, quia oboedire non abnuunt. XIV. Haec de gestorum tuorum cumulis maior voto quam eloquentia strictim digesta replicavi, melioribus intacta derelinquens. videro quis me vincat facundia, nemo circa te transcendere valebit affectu. habes hanc deo inspirante mansuetudinem, ut te plus credas posse diligentia quam timore. excellentia bona sunt gloriae tuae inserta monumentis, ut eum te reges metuant, ament famuli. nam quaecumque tibi metitis subiectorum viribus dari imperas, credis posse denegari. o regem omni tranquillitate conpositum, qui devotioni nostrae imputat quod inpendimus servituti! XV. Quid quod! a te Alamanniae generalitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est, cui eveneit habere regem, postquam meruit perdidisse. facta est Latiaris custos imperii semper nostrorum populatione grassata, cui feliciter cessit fugisse patriam suam: nam sic adepta est soli nostri opulentiam. adquisistis quae noverit ligonibus tellus adquiescere, quamvis nos contigerit damna nescire. sub te vidimus eventus optimos de adversitate generari et fieri secundorum matrem occasionem periculi. ulvis liberata gratulatur terram incolens, quae hactenus dehiscentibus domiciliis solidoris caeni emergebat beneficio. XVI. Par fuit etiam, ut eloquentiam laudis praemiis incitares; ne adoreas tuas silentio perderemus. nullarum artium cessat inudstria: sollers ubicumque latet inquiritur. magistratum, etiamsi longe deguerit, exigit qui meretur. numquam absconditur quem prodiderit innocentia, dum, subtilis arbiter, non placaris voce sed actibus. parentum nostrorum qui occubuerunt apud te bene acta servantur: cuius mansuetudini tuae fides innotuerit, hereditatis iure quod auctori debueras suboli mox refundes. habemus de maiorum obsequiis fructum, et tamen de excessibus supplicia non timemus. finitur indignatio moderata cum homine, cum propter retributionem quaerat tua pietas successorem. -- Restant adhuc multa quae dicerem, sed inter plures actuum tuorum praecones convenit inlibatum aliquid reservari. debent tibi veneranda studia quod loquuntur. amaverunt praecessores tui inscitiam, quia numquam laudanda gesserunt. sordebat inter aratra facundissimus et, quod peritia dederat, vis negabat. muto maerebant actore tribunalia nec ulla concedebatur palma dicenti. in casu negotiorum nutabat eventus, quando litteris genius non dabatur. unus ubique ingenia maeror oppresserat, quia adterebant otia eloquentium facultates: pompam seniorum edax neglegentia possidebat nec accendebatur tiro aemulatione sectanda. vide divitias saeculi tui: tunc vix fora habuere perfectos, nunc ecclesia dirigit laudatorem.

---

Ennodius, IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI INCIPIT PANEGYRICUS DICTUS CLEMENTISSIMO REGI THEODERICO AB ENNODIO DEI FAMULO.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ennodius.html.
