# In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo. 1.17-19

Ennodius, In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo., 1.17 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius/in-nomine-patris-et-filii-et-spiritus-sancti-incipit-panegyricus-dictus-clementi/1.17

XVII. Eat nunc et coturnatis relationibus Alexandrum iactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentium, ut per adiutricem facundiam videatur crescere rebus mendica laudatio. regis nostri merita solacium non postulant adserentis: minora sunt eius veris actibus,quamvis aucta sint veterum gesta mendaciis. simulastis, poetae, grandia, sed fateri vos convenit praesentem dominum gessisse potiora. Pelleus ductor praeconiorum suorum summam Choerili voluit constare beneficio, ne fallendi votum multitudo deprehenderet et fieret testis inpudentiae, qui adsciscebatur in adstipulatione victoriae. nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi Romani nominis erectio te dedisset. illum verae religionis ignarum obtinuit erroris mater inscitia: te summi dei cultorem ab ipso lucis limine instructio vitalis instituit. numquam applicas laboribus tuis, quod eventus dexter obtulerit: scis in te curam, penes deum perfectionis esse substantiam. agis ut prospera merearis adipisci, sed potitus universa adscribis auctori. exhibes robore vigilantia prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. quid! frustra maiores nostri divos et pontifices vocarunt, quibus sceptra conlata sunt. singulare est actibus implere sanctissimum et veneranda nomina non habere. rex meus sit iure Alamnnicus, dicatur alienus. ut divus vitam agat ex fructu conscientiae nec requirat pomposae vocabula nuda iactantiae, in cuius moribus veritati militant blandimenta maiorum. XVIII. Vellem, fateor, ad orationis terminum victus gestorum tuorum enormitate descendere et novellas adoreas hebetatus priscorum luce transire. quemadmodum, si aetherii axis in numerum redigere ornamenta voluissem et trionum fulgore conprehenso caeli decorem inpotenti lingua describerem, cederet divino splendori mortalis obscuritas, iubaris lampadi non sufficeret humilium scintilla sermonum: haec me condicio resignat inparem, quae testata est obsequentem. XIX. Nam illud quo ore celebrandum est, quod Getici instrumenta roboris, dum provides ne interpellentur otia nostra, custodis et pubem indomitam sub oculis tuis inter bona tranquillitatis facis bella proludere? adhuc manent in soliditate virium victricia agmina et alia iam creverunt. durantur lacerti missilibus et inplent actionem fortium, dum iocantur; agitur vice spectaculi quod sequenti tempore poterit satis esse virtuti. dum ammentis puerilibus hastilia lenta torquentur. dum arcus cottidianae capitum neces longius dirigunt, urbis omne pomerium simulacro congressionis adteritur. agit figura certaminum, ne cum periculo vera nascantur. ad haec quis credat unum pectus posse sufficere, ut per procinctus indomitos vincat in proeliis et agat consilio, ne dimicandi causa contingat? Rutilium et Manlium conperimus gladitorium conflictum magistrante populis providentia contulisse, ut inter theatrales caveas plebs diuturna pace possessa quid in acie gereretur agnosceret. sed tunc feriatis manibus frustra sociae mortes ingerebantur aspectui. numquam bona sunt, quae a crudelitate veniunt instituta: ut armarentur contra inimicos animi, prius videre exitia suorum. interea illa congressio, quod docuit exitus, non tam peperit incrementa robori quam pavori: inter secundas res didicit inbellium animus quid timeret. vide adinventionum diversitates pleno calle distantes: illis vera cruoris effusio animos a dimicatione submovit, hic adulescentium vigor de imagine mentitae concertationis incanduit, quos praecox aetas tot mortes adversariorum repositas docuit habere quot spicula, non inter exoticos discursus adsueti faretrarum dispendia neglegenter effundere nec in auras exitia manifesta torquere, tot exacturi animas, quot tela vibraverint.

---

Ennodius, IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI INCIPIT PANEGYRICUS DICTUS CLEMENTISSIMO REGI THEODERICO AB ENNODIO DEI FAMULO.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ennodius.html.
