Latin
1.20 to 1.21
Ennodius, In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo. 1.20-21
Not analysed yet
XX. Sed inter proeliares forte successus, quibus omnes instruis et concilias omina secunda vincendi, civilitatis dulcedini nil reservas? quis credat heroas tuos peregrinam non respuere, dum sunt tranquilla, formidinem! nam indomita inter acies ingenia lex coercet: summittunt praeceptis colla post laureas et calcatis hostium cuneis, quibus arma cesserint, decreta dominantur. solus es meritis et natura conpositus, cuius magnanimi iussa sectentur. origo te quidem dedit dominum, sed virtus adseruit. sceptra tibi conciliavit splendor generis, cuius si deessent insignia, eligi te in principem mens fecisset XXI. Sed nec formae tuae decus inter postrema numerandum est, quando regii vultus purpura ostrum dignitatis inradiat. exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis, et non uno aeno bibentia nobilitatem tegmina prorogate. discoloribus gemmis sertum texatur, et quem vehementior vipera custodit lapis adveniat. quaecumque ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata venerandi genio corporis plus lucebunt. statura est quae resignet prolixitate regnantem; nix genarum habet concordiam cum rubore; vernant lumina serenitate continua; dignae manus quae exitia rebellibus tribuant, honorum vota subiectis. nullus intempestive positum iactet, quia quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est deo fabricante natura. illos faciunt tot divitiarum adiumenta conspicuos, sed hunc edidit simplex et indemutabilis figura meliorem. quid! cultu laborent qui cupiunt peregrinam obtinere pulcritudinem. Italiae rector in amicitiam colligit duo diversissima, ut sit in ire sine conparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. feriato ore legatis gentium aut pacem blanda promittit effigies aut bella terribilis. tantis constas insiginibus, quanta facerent viritim distributa perfectos. sed utinam aurei bona saeculi purpuratam ex te germen amplificet! utinam heres regni in tuis sinibus ludat! ut haec, quae tibi offerimus verborum libamina, sacer parvolus a nobis exigat similium adtestatione guadiorum. ecce satisfaciens debito et obsecutus officio orationem meam oratione conclusi.