# De bona valetudine libellus 1-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE THVRINGIACIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/1-2

Nullus etenim potus quantumuis praestans omnibus temporibus omnibus naturis aequè confert. Nec ullus tam uilis est, qui non aliquando sit optimus. Quaeque enim loco & tem pore ualent. De Torgensi. Trahit sua quenque uoluptas, ut poëta scribit. Nescio igitur, utrum magis affectu aliquo, & peculiari quadam proprie tate palati mei, an rationibus ad hanc Ce reuisiam ferar. Videtur enim mihi inter omnes excellere, non quidem robore, sed bonitate, egregiè nutrit, boni succi est, nec solùm alit, uerum etiam principa lia membra corroborat. Nam odorem & saporem aromaticum habet. De Belgerensi. Belgerensis ut loco, ita uiribus quoque uicina est Torgensi. De Freiburgensi. Haec edibzy G Google Haec propter insignes utilitates celeberrima est. Nam ex bona materia fit, & studiose conficitur. Ideo quae bonae Cereuisiae officia sunt, pulchrè praestat. De Vuurzensi. Haec quoque celebris est, non sine causa. In summa, non facilè pronunciare est, cui ex his primatus sit tribuendus, adeò laudatae sunt omnes.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
