# De bona valetudine libellus 1

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/1

DE NATVRA ticea fruge huiusmodi pocula, ut in occi dentali Hib eria & Britannia. De Zytho idem Galenus, quod Dioscorides sentit, qui libro 6. de simp. med. fac. cap. 154. ita scribit: Zythus acrior est non parum hordeo, & succi praui, utpote qui ex pu tredine proueniat, est & flatuosus, tum partim acris est & calidus, parte uerò plurima frigidus, aqueus, acidur. Eadem Aeginetae, & Aetij, adeoque ueterum Grae corum omnium sententia est, ex quibus Simeon Sethi, Magister Antiochiae postremus, in hunc modum scribit: Phucas (sic enim Zythum appellat) simplex qui dem praeparatus frigidus est, compositus uerò siccus est & calidus: ac quidem antiqui omnes existimant, mali esse succi, & neruis noxium, capitisque dolorem efficere. Vtilis uerò est aduersus sacrum morbum, & ex uino conceptam crapulam, sanguinisque acuitatem sedat. Sed enim satius est huius usu abstinere, quòd. facilè corrumpitur, qui ex eo fit succuis, & neruis nocumentum adfert. Ferunt etiam, quòd ebur in eo ad tempus immersum, maceratur mollescitque, ut cera. Recentiorum autem quidam, priscorum rationes redarguunt, aiuntque hunc in mul tis dibzy G Goog uis esse utilem, incolumitatemque ac sanita tem efficere. Et reuera quidem prodest ijs, qui calidiore sunt temperamento, & inprimis uentriculo. Qui uerò per excessum calidi sunt, quique aestuosa afficiun tur siti, & magis quando duplex est, hoc est, compositus. Sedat enim sitim, & appetentiam suscitat, & uentrem cit, est & quando lotium. Iis autem qui stomacho udo sunt, & qui temperaturas frigidiores habent, ualde nocet.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
