# De bona valetudine libellus 10-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CHORVS MVSARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/10-2

Floribus aeternis apta Thalia fui.
Melpomene. 4.
Melpomene reliquas supero dulcedine cantus,
Sunt qui me tragacis moribus esse putent.
Terpsichore. 5.
Terpsichore citharam pulso, ducoque choreas.
Hinc me Sirenas progenuisse ferunt.
Erato. 6.
Quamuis casta Erato castis aspiro poëtis,
In sua uota tamen me uocat omnis amans.
Polyhymnia. 7?
Aucupor innumeris Polyhymnia cantibus aures,
Aeternumque canunt orgona nostra melos.
Vrania.
Vranie coeleste genus coelestia canto,
Esse deos facio, qui mea regna colunt.
Calliope. 9.
Vox bona Calliope Musarum maxima dicor,
Singula sunt alijs, omnia tota mihi.
In foribus Musaei.
Haec quicunque subis penetralia, ne inscius erres, Praesidet his Phoebus, Pieridesque nouem. Tam medicus, quàm teuates inuitat Apollo, Liber ab hac hospes Relligione subi. EOΤίλος.
EOBANI HESSI IN MENSAM facultatis artium inclytae Erphordianae Academiae, maxima eduliorum, animalium, & tragematum uarietate depictam εξάσιχον. Henc quicunque uolet liberrima uerba loquetur,
Qualia sed poßint fellis habere nihil.
Nemo laceßitus mediocri scommate nasum
Contrahat, ignauos ista phrenitis habet.
Libera communis nam si sunt pocula mensae,
Dic age quo uitio libera uerba neges?
EIVSDEM DISTICHA DE MOnasterio Vuesephaliae, urbe recepta & ab Anabapti starum impietate uindicata anno 1535.
Pridie natiuitatis Ioannis
Baptistae.
Primum.
Vrbe Monasterio capta Francisce tulisti
Friuola pannifici sub iugi regis opes.
Secundum.
Regis in urbe tua capti Francisce probandas
Exornat laudeis falsa corona tuas.
Tertium.
Regem se faciens, & tanta insignia spirans,
Perstrictus Francisce tua uirtute quiescit.
Prosa. Adeò non instituta potentia, siue rex, non diu durat. Annorum numerus in singulis distichis & prosa inclusus est. Τέλος. STRABI GALLI POETAE ET THEOLOGI DOCTISsimi ad Grimaldum coenobij S. Galli abbatem, Hortulus amoenißimus.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
