# De bona valetudine libellus 100

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE THVRINGIACIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/100

Restant pręter dictas multę haud dubiè optimae & saluberrimae Cereuisiae, sed mihi adhuc ionotae. Sunt & quędam satis notę & familiares, sed obscurae alijs, de quibus tamen nihil in praesentia breuitatis gratia dicam. Ex enum eratis enim de reliquis iudicium facere, atque quas uir tutes habeant, deprehendere, non erit difficile. De ijs quae ex Cereuisijs parantur Varia genera eduliorum, condimentorum & medicamentorum ex Cereuisia conficiuntur, de quibus pauca, ne Le ctori taedium afferamus, persequemur. Vsitatissimus cibus ex Cereuisia est, iusculum simplex aut compositum, additis ouis & aromatis quibusdam, ad quam rem alba nigra accommodatior est. Puls etiam ex Cereuisia, addito pane in crassiorem farinam redacto, fieri solet. Cereuisia cum largo butyro aut oleo ex oliuis ieiuno stomacho sumpta, mollit & leniter soluit aluum. Cereuisia cum puluere zingiberis con dita, egregium cruditatis uentriculi medicamen est, quo familiariter utuntur in

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
