# De bona valetudine libellus 105

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CEREVISIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/105

Ex Lauendula. Non rarò Lauendulae floribus Cereuisiae condiuntur, quae plurimum caput, spinalem medullam, neruosque inde ductos confortant. Conducit igitur in omnibus morbis partium neruosarum ex frigiditate, Apoplexia, Paralysi, Epilepsia, conuulsione, stupore, Datur cum magna utilitate nutricibus ad arcendum comitialem morbum infantium, aut quan do adest, ad curandum. Ex Spica. Quidam pro Lauendula Spica uulga ri utuntur. Haec illa efficacior quidem est, sed minus grata. Est enim uehementer medicamentosa, & odore minus fragranti. Ex Iuniperis. Grana Iuniperi etiam à quibusdam Cereuisiae imponuntur, quae contra uenena ualere creditur. Confert uitijs renum & uesicae, menstrua prouocat potenter. Ex folijs Persicorum. Quidam durationis causa inserunt fo lia Persicorum Cereuisijs, quae urinam mouet, ac lumbricos uentris tollit. Cereuisia Laurina. Ebaccis lauri Cercuisia conficitur, qua multùm utuntur in his locis homines. Confortat caput & stomachum. Aperit hepar, urinam cit, calculum renum & uesicae comminuit propellitque. Quidam ingressuri balneum bibunt laurinam Cereuisiam sudoris gratia. Mouet sudorem & extra balneum, si bibentes se curiose operiant uestibus. Conducit ma lis inter cutem & carnem consistentibus. Mulieribus tardantes menses promouet. Ex Asaro. Hic potus egregiè urinam mouet, & serosum sanguinis excrementum per ue sicam educit, quo nomine plurimum iuuat hydropicos. Confert felle suffusis, & articulorum dolore laborantibus, co tyledones crassis, & uiscosis humoribus obstructas recludit. Ex Centaurea. Quidam ex floribus uel comis Centaureae conficiunt Cereuisiam, quo fine ignoro. Caeterùm usus eius sunt uarij & multiplices. Habet uim incidendi crassos & uiscosos humores, aperiendi obstructiones uiscerum, cum aliqua tam en confortatione, ictericos & lienosos iuuat, similiter articulorum dolore laborantibus confert, soluit aluum, & biliosa deijcit, necat & expellit uermes. Sunt qui loco experimenti hoc potu ad febres depellendas non incommodè ieiuno stomacho utuntur: Caeterum mulieribus uterum gerentibus, tanquàm pestis nocentissima, uitandus est.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
