Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 108
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Secundaria Cereuisia, aut aqua hordeacea simplex non calefaciunt. XII. Haec enim ex aqua &hordeo cru do coquitur, quorum utrusque frigidum est. Illa etiamsi aliquid à materijs Cereuisiae participat, id tamen exiouum est, ideoque secundaria Cereuisia ab aqua non multum distat. XIII. Differunt ueterum Zytlius, Curmi, &Phucas Simeo nis à nostris Cereuisijs, ratione materiae, &praeparationis. XIIII. Nam nec lupulum addiderunt, nec frumentum eodem, quo nostri, pacto praeparare consueuerunt. XV. Itaque ut illae ab autoribus improbantur, sic nos has ualde salubres esse ceirsemus, quod colorac robur utentium demonstrant. XVI. Non enim solùm medicamento rum ritu alterant corpora Cereuisiae, sed etiam nutriunt (aliae tamen alijs magis, pro frumenti &consistentiae ipsarum di uersitate) gignunt bonos humores, nec renes, col renes, nec neruos, nec cerebri membranas laedunt, nec inflationes faciunt, nec Elephantiasin, nisi ex accidenti, creant. XVII. Triticeae igitur uberius nutrimentum hordeaceis Cereuisijs praestant, quòd triticum hordeo in nutriendo sit ualentius. XVIII.