# De bona valetudine libellus 110

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, EXPLICATIO BREVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/110

EXPLICATIO BREVIS. Haec propositio est defihitio causalis. Cereuisia. Quia à Cerere deriuatur, po tius quàm Ceruisia scribendum, ut opi nor, licet hoc posterius crebrius apud autores reperiatur. Verùm parum refert, hoc ne an illo modo scribatur dicaturue. Potus. Est genus in definitione. Coctus. Differentia. Alij enim potus sunt naturales, alij artificiales. Horum alius coquitur, ut Cereuisia, hydromel, alius non coquitur, ut uinum. Comprehenditur autem hac uoce coctus, causa efficiens & instrumentalis.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
