Latin
EXPLICATIO BREVIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 111.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm bilem expurgat, non mirum est biliosam febrem curare. Regio uerò morbo laborantibus ideo con tert, quia aperiendi naturam habet. VII. Aliter Physici, aliter Medici de aqua loquuntur. Illi enim nihil aqua frigidius esse docent, idque uerum est, si de puris ele mentis agitur. Sicut enim ignis summam caliditatem, ita aqua extremam frigiditatem possidet, talis aqua ut bibatur nequaquam idonea est, sed ingesta non minus quàm ignis ipse corrumpit corpora.