# De bona valetudine libellus 112

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, EXPLICATIO BREVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/112

Medici igitur de aqua potabili sunt intelligendi, quae ita à conditore omnium rerum in usum hominum, reliquorumque animantium temperata est, ut commodè potari possit. Nec est hac uetustior potus. Nam ante Noë tempora, quid aliud quàm aquam bibisse homines, qui diuturnitate uitae, & corporum roborenios longè antecelluerunt, uerisimile est? Nónne etiam nunc in uicinis regionibus homines, qui nunquàm in uita potum praeter aquam degustarunt, inueniri existimas? Quinimò uidemus sępenum ero quibusdam aurigis aquam cum suis equis communem potum esse. Est igitur mediocriter frigida, non per exuberantiam Quare est alteratu facilis, & paulo momento alias atque alias naturas maceratione, coctione, aut simpliciter admixtione admittit. VIII. Conclusio probationis prioris. Potißimae. Non quantitate, sed qualitate & numero. Plus enim aquae, quàm reliquae materiae accipitur. Calefaciendi uim habere. Compositum enim sequitur naturam simplicium pręcipuorum. IX. Altera probatio à posteriori, siue ab effectibus sumpta, quae etiam sine ullis rationibus ualet. Sed hoc thema suprà abundè declaratum est. Frigida enim non subuehuntur in caput. Igitur non inebriant.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
