# De bona valetudine libellus 113

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, EXPLICATIO BREVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/113

Calida autem utrunque faciunt. XI. Suprà dixi, secundariam Cereuisiam esse colamentum reliquiarum primae decoctionis, & fit ut lora uini, colata uidelicet aqua per uinacea. Aqua hordeacea est illa usitata ex aqua & hordeo decoctio, qua uulgo in febribus multum utuntur. Simplex autem dicitur ratione aliarum, in quibus semina quędam, uel radices, uel herbae, aut fructus unà cum hordeo coquuntur. XII. Ex hoc sequitur causam caloris Cereuisiarum, aut in praeparatione frumentorum, aut in lupulo solo, aut in utroque consistere. XIII. Rationes praecedentis thematis. Non multum distat. Nam calore paululum excedit aquae frigiditatem, & si quid nutrimenti habet, admodum exiguum est. XIII. Ne quis ex ueterum descriptionibus de nostra Cereuisia iudicium faciat, tenere oportet discrimen inter utranque. quod suprà indicauimus. Ex praeparatione. Et per consequens. temperatura. XV. Ratio praecedentis. Nec frumentum. Nam tantùm aqua macerabant hordeum, quemadmodum nos potum ex malis syluestribus contusis. affusa aqua conficimus. XVI. Quod color. Probatio à signis. Videmus bibentes Cereuisiam coioratos red di. Color autem bonus à bono sanguine, sanguis bonus ex probo nutrimento, & uirtute coctrice inteora oritur. Idem robur quoque corporis testatur. Nutrimentum enim salubre probos humores producit, & robur corporis auget. Vitiosum autem alimentum cacochymiae parens est. Sed si obijciatur, Cereuisiam solùm partialem utriusque causam esse. Re spondeo, me id non negare, sed si mali humores inde gignerentur, neque coloratos, neque robustos homines efficerent. XVII. Hic opus est explicare discrimen inter medicamentum & alimentum. Medicamentum dicitur materia, quae corpus alterare potest, ut lupulus, & pleraque ex Pharmacopolijs sumpta. Alimentum contrà est, quod à corpore alteratur, & in aliti substantiam conuertitur. Inter haec mediam naturam obtinent, quae utrunque simul, siue aequaliter siue inae qua liter praestant. Eiusmodi materiae alimen ta medicamentosa uocantur, quòd pariter nutriant & alterent. Nec elephantiasin. Haec dicuntur collatione ad Veterum Cereuisias, à quibus huius notae malae existunt. Elephantiasis uerò idem est, quod uulgo & in sacra scriptura lepra nominatur. Nisi ex accidente. Nisi Cereuisiae uitiosae fuerint, aut immoderatè uel intempestiuè hauriantur. Nam res etiam optimae as saluberrimae abusu degenerant, & alieuos à sua natura effectus producunt. XVIII. Compositum sequitur simplicium na turam, ut dixi. XIX. Siquidem nutriendi uis à frumento pendet. XX. Causae crassitudinis ex superioribus patent. Quòd autem coquendo crassiorem

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
