Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 115
Unproofread scanNot analysed yet
CEREVISIARVM. XXII. Inter uitiosas Cereuisias etiam faecudentae ratione fundi reputantur. Faeces enim quocunque modo admisceantur. Cereuisiam uitiant. XXIII. Quaedam aetate sunt turbidae, ut recentes, quaedam ex aliqua occasione externa, uidelicet agitatione uasis, aut cùm una uice simul omnis ex uase extrahitur. Ita enim commoueri ac turbari Cereuisiam necesse est. XXIIII. Quando Cereuisiae peculiares sibi sapores amittunt, uitiosae censendae. Crudae. Contrà: Cereuisiae sunt coctae, Ergo non crudae. Respondeo. Est aequiuocatio. Crudum aliquando dicitur omnis coctionis expers, aliquando quod non probè aut perfectè coctum est. Hoc modo Cereuisiae crudae dicuntur, lupu lo nonad sacietatem percocto, &c. XXV. Medias uoco, exempli gratia, quę nec crudę, nec adustę, non nimis recentes, nec nimis antiquae sunt.