Latin
DE MVLSAE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter in morbis neruorum frigidis, apoplexia, paralysi, epilepsia, spasmo, ita tamen ut medicamentorum lege ieiuno stomacho modicè de gustetur, non ad facietatem bibatur. Mulsa simplex temperam entum mellis habet, nec opus est multis argumentis ad confirmandam hanc sententiam, si quis superiorum meminit. Porrò mel esse calidum &siccum in secundo gradu, Medicorum nemo non profitetur. Habet facultatem extersoriam, est tenuium partium, secundum magis &minus, pro pabuli apum uarietate. Nam maxime tase est, quod prouenit ubi thymus copiosè nascitur, Cùm autem tenuium partium sit, necessariò etiam aliquid acre possidet, per quòd uentrem ad excretionem irritat. Inflat quoque mel, Sed coquendo quidquid flatuosum est, inspumam abit; abijciturque. Quòd si &extergendi uis melli a dimatur, magis ad urinam ciendam idoneum, itemque ad alimenti distributionem ac nutritionem aptius redditur. Adimitur autem coctione, quod fit, dum mulsa paratur. Haec igitur dum adhuc cruda est, infla tiones mouet, tormina excitat, aluum soluit, exiguam alimoniam corpori prębet, uocaturque à Medicis mulsa cruda, de cocta in sequentibus dicam. Hîc quidam inferunt: Mel habet aëream naturam. Nam poëtae melaëreum, item roscidum uocant. Non igitur siccum, sed humidum est. Respondeo. Aliter Physici &poëtae. aliter Medici rerum temperaturas aestimant. Fortasse mel aëris qualitates habet, srad totam naturam comparetur. Nos uerò de ea comparatione, quae ad hominem fit, Medicorum more, hoc loeo intelligi uolumus.