# De bona valetudine libellus 117

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CEREVISIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/117

DE MVLSA. meratio grata futura sit discendi cupidis. Sequor consilium Horatij: Quid quid praecipies esto breuis, ut citò dicta In arte Percipiant animi dociles, teneantque fideles. poëtica. Malo enim necessaria tantùm, atque ad rem pertinentia enumerare, quàm osten tatione copiae, alienis proculque accersitis orationem nimium extendere. DE MVLSA. Multis in ore est dictum Pollionis Ro1. muli, & passim à literatis hominibus ci- Plinius tatur. Sed pauci mulsum rectè distingu- lib. 22. unt à mulsa. Sunt igitur principiò adpellationes 2. discernendae, & utrique potui suum nomen tribuendum, ne indistinctis uocabu lis rerum uires confundantur. Mulsum autem diuersum esse à Medo ne, ut quidam nominant, uel solae etymo logiae Graecarum adpellationum luculenter confirmant. Hoc enim ὑδρόμελι dicitur, quasi potus ex aqua & melle con fectus, alio nomine melicraton. Illud ὀινόμελι, quia ex uino & melle comparatur. Latinè mulsum, & mulsa (substantiuis nimirum, uinum, aqua, omissis) efferuntur.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
