# De bona valetudine libellus 119

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE MVLSAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/119

Ioannis, cùm aër calidissimus est, & biliosus humor in corporibus mortalium do minatur, quàm meraciss: cum magna solennitate bibitur, idque diuturna experientia à multis rationibus comprobatur, nec ab ullo hactenus reprehensum est? Grauis est obiectio, & quaestio difficilis explicatu. Ego superstitione potius, quàm ratione illum morem primùm in Germaniam, aliasque regiones inuectum esse opinor. Nec credo quenquam probabilem saltem causam eius rei reddere posse. Quoniam uerò Mulsa gradibus differt, scire oportet, eam uires sumere aut à mellis praestantia, quo haec regio etiam cum Attica certare potest, aut a copia, quae non est certa mensura circumscripta, alij alijs plus, alij minus recipiunt. Facit etiam plurimum ad hanc rem co 8. quendi modus, qui non parum uariat, in quo summa rei posita esse uidetur. Nam ex eodem melle, eodem loco dissimilis potus effingitur. Sed de hac re nihil in praesentia dicam. Ergo cùm omnes causae, quas commemoraui, concurrunt, generosiss. mulsa fit, quę tum calefaciendo, tum nutriendo, alijsque effectibus reliquis praecellit. Sunt tamen quaedam notae, quibus gradus deprehenduntur, ab odo re, sapore, coloribusque sumptae. Colorem à melle accipiunt, mel, ut dixi, à plan tis. Idem desapore sentio. Cuius rei euidens testimonium in melle Ericaeo appa ret, quod & olfactu & gustu ex Erica factum esse perspicuè deprehenditur. Colorum uerò plures causę sunt. Cru dae enim uel leuiter tantùm coctae, mellis colorem retinent, reliquae non item. Quae enim ex uirgineo melle, ut uocant, in tilietis collecto paratur, subalba est. Quae uerò ex alijs mellis generibus coquuntur, flauae sunt, & quò magis coquuntur, eò magis colorintenditur, adeò ut quaedam passei coloris inueniantur. Haec colorum commemoratio & obseruatio ad iudicium de bonitate plurimum 9. facit. Quò enim color longius à primo recedit, eò mulsa fit ualidior, plus calefacit, plus nutrit Et quanquam probè cocta probè alit, non tamen omnibus natu ris, sicut nihil aliud quantumuis bonum conuenit. Biliosis siquidem iuuenibus 21.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
